ad mentem novi iuris liturgici instauratus
auctoritate Rev.mi Patris Fr. TIMOTHEI
RADCLIFFE
eiusdem Ordinis Magistri
exaratus
eiusque iussu editus
EX EDITIONE TYPICÆ, ROMÆ 1999
NOS
FR. TIMOTHEUS RADCLIFFE O.P.
S. THEOLOGIÆ PROFESSOR
AC TOTIUS ORDINIS PRÆDICATORUM
HUMILIS MAGISTER ET SERVUS
Professionis ritum Ordinis nostri nuper a Sede Apostolica approbatum seu confirmatum universis Familiæ Dominicanæ cœtibus adhibendum libentissime trado, uberem ad Ordinem vocatorum multitudinem implorans, qui "suam et aliorum salutem procurare cupientes"1 vitam amplectantur evangelicam ac Verbi Dei prædicationi vacent, propter quam nosmetipsos devovemus.2
Post Proprium Officiorum (1982) atque Missale et Lectionarium (1985), hic Ritus professionis sectio magni momenti exstat Ritualis quod est pars Proprii O.P. Prout nempe a novo iure liturgico præcipitur, ad Ordinem Professionis Religiosæ Romanum hic liber constanter refertur, eius elementa sibi aptans illa libertate adhibita quæ singulis religiosis familiis relinquitur.3 Ordo igitur noster hæc præsertim fovere contendit: simplicitatem rituum - absque litaniis aut orationibus "benedictionis seu consecrationis" professorum - vim consecratoriam ipsi actui professionis propriam,4 textuum ac monitionum addictionem quæ ex primæva antiquitate Ordinis vel ex nonnullis recentibus documentis ipsius Ordinis repetita sunt.
Exinde ritus professionis nobis proprius seu peculiaris traditio quæ essentialiter usque ad sancti Dominici tempora pertingit, Vaticani Secundi orientationibus adhibitis ritus plene liturgicus efficitur: primæva enim celebratio capitularis5 - sua peculiari structura prædita - nunc Eucharistiæ celebrationi vel saltem actioni liturgicæ coniuncta, in ecclesia peragitur. Actio itaque ecclesialis efficitur, in qua cuiusque fratris vel sororis oblatio cum illa ipsius Christi oblatione intime coniuncta invenitur.
Hæc sectio Ritualis nostri peculiari studio confecta est, specialis nempe laboris investigationis historicæ et liturgicæ atque consultationis universæ Familiæ Dominicanæ cœtuum.6 Multi utriusque sexus periti una cum Commissione liturgica Ordinis adlaboraverunt et ipse - ut Ordinis Magister - omnia laboris itinera sollerti cura sum prosecutus.
Uno quidem volumine hic Ritus professionis non solum fratribus et sororibus vitæ consacratæ præbetur, sed sub specie vitæ evangelicæ - ab ipso incipit «Introductionis generalis» memoratæ - etiam ad laicos, sacerdotes et diaconos Fraternitatum Sancti Dominici pertinet. Una igitur Introductione illustrantur lineamenta formulariorum receptionis et professionis, quæ quidem elementa fundamentalia omnibus cœtibus Ordinis communia continent. Ex quattuor autem sectionibus huius voluminis sua quæque Fratribus, Monialibus, Sororibus necnon sodalibus Institutorum Sæcularium et Societatum Vitae Apostolicae, Laicis et ceteris sodalibus Fraternitatum S. Dominici est dicata.
Hic igitur Ritus professionis, qui pars est Ritualis in Proprio Ordinis Prædicatorum comprehensi, editio typica a me declaratur pro Fratribus, Monialibus et sodalibus Fraternitatum Sancti Dominici. In adnexo autem Ritus proponitur pro Sororibus et ceteris sodalibus Institutorum vitae consecratæ Ordini aggregatorum, secundum determinationem Capituli generalis Tallaghtensis (1971),7 sicut Cæremoniale prædecessoris mei fr. Martini Stanislai Gillet8 iisdem fuit præbitum et Decretum Sedis Apostolicæ de supplementis Ordinis ad Liturgiam Horarum et ad Missale Romanum ea adhibenda etiam a Sororibus prævidit,9 veluti elementum magni momenti circa cuiusdam Instituti aggregationem ad Ordinem.
Translationes et aptationes huius Ritus professionis pro diversis regionibus linguisticis conficiantur iuxta normas Sedis Apostolicæ necnon et indicationes iam pro ceteris partibus Proprii nostri allatas10 vel hic infra in «Introductione generali» traditas.11
Præstet Dominus ut in nostra communi vocatione et missione unanimes proficiamus, qui unica professione eius mancipamur sequelæ.
Datum Romae, e Curia nostra generalitia, die 25 mensis martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno Domini 1999.
Fr. Timothy Radcliffe,
O.P.
Magister Ordinis
Fr. Vincenzo Romano,
O.P.
Præsidens Commissionis liturgicæ Ordinis
Prot. No 66/99/556
1 LCO, n. 1, Const. fund., § II.
2 Cf. MO T. Radcliffe, Litt. ad Ordinem "Votati alla missione", Pasqua 1994.
3 SCCD, Indicationes pro Ordine professionis religiosæ aptando lingua Francogallica publici iuris factæ, die 15 iul. 1970: "Notitiae" 6, 1970, pp. 319-322 = EDIL I, pp. 697-701.
4 Cf. P.-M. Gy, Sur le caractère consécratoire de l'acte même du voeu solennel dans la théologie de Saint Thomas d'Aquin, AOP 1998, oct.-dec.; V. Romano, Indole e valore della Professione domenicana, "Eco di S. Domenico", Numero speciale, dicembre 1996.
5 Cf. Processionarium S.O.P.. ed. MO E. Suarez, Romæ 1949, pp. 156-158.
6 Cf. V. Romano, Il Rito della Professiorie 0. P., [nn. 14-15], AOP 1998, oct.-dec.
7 ACG 1971, n. 172: «Committimus Magistro Ordinis, ut opportune provideat de adaptatione ritus vestitionum et professionum apud moniales et sorores Ordinis nostri, ad unitatem liturgiæ Ordinis universi fovendum».
8 Cf. Cæremoniale iuxta ritum S. Ord. Præd. de Receptione ad habitum et de Professione tum temporaria tum perpetua pro Monialibus eiusdem Ordinis et Sororibus Tertii Ordinis Regularis (ed. minor), Roma 1930.
9 Decretum approbationis "Officiorum" Proprii O.P. (Prot. CD. 671/76), in LHOP, p. VI.
10 Cf. Translationes Proprii O.P. linguis vernaculis, in LHOP, «Intr. gen», nn. 72-79, pp. LX-LXIII.
11 Cf. infra, nn. 19-23.
l. EVANGELICÆ VITAE inter varias formas quas Patri vocanti docilibus multiformi gratia Spiritus Sanctus1 in Ecclesia suscitat ad Christi sequelam expediendam, Ordo Prædicatorum propriam affert in via sancti Dominici formam. Fideles igitur qui suo quisque modo propositum Ordinis2 votis aliisve vinculis amplectuntur, Deo semetipsos devovent, ita ut eorum consecratio baptismalis uberiorem fructum percipere queat,3 perfectionem scilicet christianæ vitæ, quæ in caritate erga Deum et proximum consistit .4
Cum autem ad ipsius caritatis perfectionem status religionis per evangelica ducat consilia,5 professione quidem religiosa ad integram Christi sequelam in Ordine percurrendam fratres et sorores divino obsequio intimius consecrantur6 ac universæ Ecclesiæ novo modo devoventur.7
2. Omnibus igitur "Familiæ Dominicanæ" sodalibus - Fratribus scilicet (clericis et cooperatoribus), Monialibus, Sororibus ac sodalibus Fraternitatum S. Dominici (clericis et laicis)8 - hic ritus cum aptationibus suo loco indicatis adhibendus affertur. Perspectis enim linguarum et locorum differentiis atque necessitatibus actionis liturgico-pastoralis necnon et diversorum cœtuum peculiaritatibus, uno ritu et hodie fruentes, omnes sancti Dominici alumni uniformitatem servabimus inde a primævis documentis commendatam ad "sanctæ studium unitatis" in ipsa mobilitate apostolica fovendum.9
3. Ritus enim liturgicus Prædicatorum,10 ab Ordine ad modum Constitutionum nostrarum tribus capitulis generalibus (annis 1254-1256) stabilitus, deinde (anno 1267) exquirente Magistro Ordinis b. Iohanne de Vercellis, a Clemente IV auctoritate apostolica confirmatus,11 multa per sæcula in usu fuit, adhibitis necessariis aptationibus ad libros liturgiæ Romanæ, post Concilium Tridentinum et etiam post sancti Pii X reformationis receptionem in Ordinem (1921)12 instauratos.
Libris denique liturgiæ Romanæ auctoritate Concilii Vaticani II profundius instauratis, Ordo noster, perpensis et nova diversitate linguarum liturgicarum in Ecclesia latina ac necessitatibus actionis liturgico-pastoralis Ordinis, expetivit a Sede Apostolica ut a nobis adhibeantur Missale Romanum anni 1970 et Liturgia Horarum anni 1971, addito tamen Proprio Ordinis Prædicatorum in quo, iuxta verba decreti approbationis (25 iul. 1977), «peculiaris thesaurus nostræ traditionis» servatur.13
Cuius Proprii in hoc volumine quarto varii ritus exstant qui in Processionario nostro includebantur,14 ritus scilicet Professionis. Hic autem ritus non tantum est pars liturgiæ nostræ prototypicæ15 sed etiam, ut videtur, connexionem habet cum Constitutione primitiva sancti Dominici atque indole spirituali et apostolica Ordinis ab ipso fundati. Quæ indoles fideliter servatur in ritu nostro nunc ad normam Concilii Vaticani II16 atque Ordinis Professionis Religiosæ17 novi Ritualis Romani instaurato.18
4. «Professione Ordini nostro cooptati Deo totaliter consecramur ac universæ Ecclesiæ novo modo devovemur, integræ 'evangelizationi verbi Dei totaliter deputati'».19 Hæc autem sui ipsius devotio, quæ per ipsam professionem efficitur, donum est gratiæ singularis, cuius Deus est auctor,20 cum homo nonnisi «per voti obligationem» possit «totam vitam suam Deo actu exhibere», «quia non est tota simul, sed successive agitur».21
Cum igitur per ipsam professionem22 «aliqua spiritualis consecratio seu benedictio»23 efficiatur, specialis formula benedictionis seu consecrationis professi vel professæ in nostri Ordinis traditione deest et in hoc Rituali nonnisi inter textus ad libitum, scilicet in Appendice, præbetur.
5. Signanter vero in Ordine Prædicatorum obœdientia tantum profitetur (LCO, n. 17, § I), «qua persona ipsa totaliter se Deo devovet et cuius actus fini professionis qui est caritatis perfectio24 propinquioresexistunt : per quam, denique, omnia alia quæ ad vitam apostolicam pertinent simul accipiuntur».25 Communitas quoque ipsa «ut in spiritu et missione sua fideliter permaneat, principio unitatis indiget», per obœdientiam scilicet sancto Dominico et successoribus eius.26
6. Quoniam autem per obœdientiam Christo et Ecclesiæ coniungimur, «quidquid laboris et mortificationis in eius adimpletione sustinemus, veluti protractio est oblationis Christi et rationem sacrificii obtinet tum pro nobis cum pro Ecclesia in cuius consummatione totum creationis opus impletur».27 Interea «obœdientia qua 'nosmetipsos in corde superamus' 28 maxime prodest ad interiorem illam consequendam libertatem quæ est propria filiorum Dei - eademque 'per obœdientiam roboratur' 29 - et nos ad donationem caritatis disponit» .30
7. Ordo noster, inde ab exordiis, sancto Dominico adhuc vivente, proprium professionis ritum habuit a ceteris tunc existentibus per elementa propria distinctum.31 Peculiaris enim professionis Prædicatorum indoles ab ipsis elementis propriis exsurgit, qui spiritui atque apostolico proposito sancti Dominici nova ratione respondent. Eruitur vero et ab ipsa structura formulæ professionis et a ritibus.32
Professio enim fit33 non solum Deo sed et beatæ Mariæ et beato Dominico;34 unico voto obœdientiæ constat, cuncta status religionis elementa complectente; obœdientia directe Magistro Ordinis promittitur, utpote unitatis principio ipsius Ordinis eiusque missionis; fit non tantum secundum Regulam beati Augustini sed etiam secundum Institutiones Fratrum Prædicatorum.
Elementa autem complementaria, quæ professionis nostræ indolem propriam exprimunt, distinguebantur et quantum ad locum (in capitulo, non in ecclesia)35 et quantum ad corporis positionem atque gestus (non 'super altare', stando, sed cum 'immixtione manuum' genuflexe ante Prælatum) et quantum ad habitus traditionem seu ritualem vestitionem (non in ipso actu professionis, sed iam initio novitiatus, ut signum tum solummodo receptionis in Ordinem, ad vitam novam ducendam).
Quod vero attinet reliqua quæ formulam præcedunt, candidati interrogatio, quæ olim 'scrutinium' appellabatur, fit simpliciore forma, misericordia vero Ordinis in prostratione initiali petitur.
Post autem professionem emissam, osculum pacis datur a solo Prælato, ut signum fidelitatis et obœdientiæ necnon et receptionis in Ordinem. Habetur vero benedictio habitus36 (qui initio novitiatus traditus est), quæ est signum consecrationis religiosæ37 sed et maternæ protectionis B.V. Mariæ, quæque fit "ad omnem ambiguitatem penitus amovendam" inter habitum professorum et habitum novitiorum.38
8. His sane præcipuis notis propriis, liturgia professionis et præviæ receptionis sobrietate atque apostolica libertate insignis exstat, quatenus essentialibus elementis continetur et quibuscumque vinculis localibus expers exsistit.39
9. Gradus per quos fratres et sorores Ordinis nostri Deo et Ecclesiæ se devovent sunt : novitiatus, prima professio temporanea - quæ etiam sìmplex nuncupatur - et professio perpetua vel sollemnis.40 Quibus insuper, secundum proprias diversorum Familiæ Dominicanæ cœtuum constitutiones, adnectitur votorum renovatio.41
10. Novitiatus, a quo vita religìosa incipit,42 «est probationis tempus, ad hoc videlicet ordinatum ut novitii vocationem divinam, et quidem dominicanam, intimius agnoscant, modum vivendi Ordinis experiantur, mente et corde in spiritu dominicano informentur atque de eorum proposito necnon idoneitate fratribus constet».43
11. Initio novitiatus ritum44 peragere præstat, quo Dei gratia impetretur ut eius finis peculiaris attingatur. Hic ritus simplex et sobrius esse debet, sodalibus Ordinis præsertim reservatus, nisi peculiares rationes pastorales aliorum præsentiam suadeant, dummodo tunc caveatur ne novitiorum libertas quodammodo minui videatur aut verus novitiatus sensus seu indoles experimenti obumbretur. Fieri autem debet extra Missam.45
12. Tempore probationis expleto, sequitur prima professio, qua novitius vota temporaria coram Deo et Ecclesia emittit «ad vitam evangelicam in Ordine ducendam»46 secundum uniuscuiusque conditionem. Votorum temporalium emissio fieri potest intra Missam, vel in congrua actione liturgica veluti in liturgia Verbi aut in aliqua Hora divini Officii, Laudibus et Vesperis præsertim, nulla tamen interposita peculiari sollemnitate.
13. Legitimo temporis spatio exacto emittitur professio perpetua vel sollemnis, qua fratres et sorores Ordinis nostri, titulo cuique proprio, in Ordine servitio Dei et Ecclesiæ in perpetuum mancipantur. Professione autem perpetua «magis repræsentatur Christus cum sponsa Ecclesia indissolubili vinculo coniunctus».47
14. Professionis perpetuæ ritus convenienti sollemnitate sodalium Ordinis populique concursu intra Missam peropportune persolvitur.48
Haec sunt eius præcipua elementa:
a) candidatorum prostratio cum eorum interrogatione aut candidatorum postulatio cum prostratione;
b) homilia seu allocutio, qua populus et professuri de vitæ religiosæ bono admonentur atque de charismate et missione Ordinis Prædicatorum edocentur;
c) interrogationes, quibus a professuris quæritur num parati sint ad se Deo devovendos et perfectam sectandam caritatem per obœdientiam legitimis Superioribus Ordinis, secundum Regulam et Institutiones Fratrum Prædicatorum aut cuiusque cœtus Familiæ Dominicanæ vel Instituti;
d) precatio sub silentio facta et oratio fidelium, vel supplicatio litanica, quibus oratio ad Deum bonorum omnium largitorem dirigitur atque beatissimæ virginis Mariæ, universi Ordinis Prædicatorum "Patronæ", ac sancti Dominici Patris nostri omniumque Sanctorum intercessio invocatur;
e) "immixtio manuum" profitentis et eius qui ipsum ad professionem recipit;
f) promissio obœdientiæ seu professionis emissio, quæ fit coram Ecclesia, conventu populoque, qua totaliter Deo consecramur et evangelizationi verbi Dei deputamur;49
g) osculum pacis, receptionis scilicet in Ordinem, ab illo solo qui professionem recepit.
15. Renovatio votorum, quæ statutis temporibus perficitur iuxta Institutiones uniuscuiusque cœtus Familiæ Dominicanæ vel Instituti, intra Missam fieri potest, absque tamen sollemnitate.
Consuetudo vero renovandi vota pietatis causa pertinet ad devotionem privatam nec usus illa intra Missam renovandì commendatur.
Si autem, causa pietatis necnon et pastoralis actionis, opportunum vìdetur vota publice renovari peculiaribus diebus anniversariis - verbi gratia XXV vel L anno religionis - adhiberi potest ritus renovationis votorum, aptatis aptandis.
16. Hi ritus, cum alii alia sit indoles, suam quisque celebrationem requirunt ideoque rituum coacervatio in eadem actione liturgica omnino vitanda est.50
17. Quoties professio religiosa, perpetua præsertim, intra Missam celebratur, diebus quibus Missæ rituales permittuntur, convenienter dicitur Missa "in die professionis religiosæ" quæ exstat in Missali Romano, additis insuper elementis propriis nostri Ordinis, quæ suis locis afferuntur. Occurrentibus vero diebus sub nn. 1-4 Tabulæ dierum liturgicorum, dicitur Missa de die cum suis lectionibus, servatis - pro opportunitate - formulis propriis in Prece eucharistica et in benedictione finali.
18. Cum autem liturgia Verbi, celebrationi professionis aptata, magnam vim habeat ad vitæ religiosæ naturam et munera illustranda, si Missa ritualis non dicitur, unam lectionem sumere licet ex iis quæ in peculiari lectionario recensentur, exceptis diebus supra memoratis.51
Ad Missam ritualem "in die professionis religiosæ" celebrandam, sacræ vestes coloris albi adhibentur.
19. Hic Professionis Ordo adhibendus est perspectis aptationibus pro unoquoque cœtu prævisis, et quæ ex versionibus liturgicis promanant et quæ iuxta celebrationis adiuncta requiruntur, prout in ipso Rituali indicatur.
20. Totius huius Professionis Ordinis pro unaquaque regione linguistica habeatur unica versio, editioni typicæ latinæ conformis, ab eiusdem regionis Commissione liturgica Ordinis, secundum Sedis Apostolicæ normas Ordinisque indicationes 52 conficienda, præ oculis habita illius regionis versione Ordinis Professionis Religiosæ pro illa regione aptata.53
21. Singulis pro aptationibus parandis, ut a Magistro Ordinis approbentur et a Sede Apostolica confirmentur, modo sequenti procedatur :
a) pro Fratribus aptationes sub Priorum Provincialium responsabilitate proponantur;
b) pro Monialibus aptationes iuxta desideria et suggestiones Fœderationum vel singulorum Monasteriorum concorditer expressa proponantur.
22. In hoc tamen Rituali aptando hæc serventur oportet :
a) indicationes quæ in hac «Introductione generali» continentur;
b) formulæ professionis temporariæ et perpetuæ vel sollemnis, quoad elementa essentialia;
c) vis "spiritualis consecrationis" formulæ professionis in Ordine;54
d) ritus professionis perpetuæ vel sollemnis collocatio infra Missam post evangelium.
23. Congregationes religiosæ, Societates vitæ apostolicæ, Instituta sæcularia, Ordini nostro aliquo modo aggregata, quatenus ex eodem fonte sancti Dominici haurientia, textum sumere possunt qui pro eis in sectione adnexa huius Ritualis præbetur, iuxta versionem pro sua quæque regione linguistica rite approbatam (cf. supra, n. 20); in hoc textu sibi aptando, unumquodque Institutum elementa inserat propria, peculiari cuiusque charismati accommodata necnon et spiritui ac traditionibus Ordinis nostri, quæ sint iam ab ipso recepta. Quæ autem omnia fieri debent de consensu auctoritatum Ordinis et cum approbatione seu confirmatione Sedis Apostolicæ.
1 Cf. VC, n. l.
2 LCO, n. 1, Const. fund, § l. Cf. ACG 1986, nn. 85,87,89.
3 Cf. LG, n. 44; OPR Pr., n. 1; LCO, n. 189, § I; LCM, n. 152, § 1; RFL, n. 14; RFS, n. 4, 2 § Cf. PC, n. 5; RD, n. 7; VC, n. 30; CIC, c. 573. Vide etiam S. Th. II-II, 186, 1 sq.
4 S. Th. II-II, 184,3.
5 Cf. S. Th. II-II, 188,2.
6 LG, n. 44.
7 LCO, n. 1, Const. fund., § III.
8 Cf. LCO, n. 1, Const. fund., § IX.
9 Clemens IV, Bulla Consurgit in nobis, Magistro et Fratribus Ordinis Prædicatorum, 7 iul. 1267: BOP I, p. 486; cf. Humbertus II, 5-8.
10 Ordo sancti Dominici, e communitate canonicorum regularium exorti, nonnulla quidem canonicalia elementa pro vita regulari ac liturgica servavit, sed "stabilitatem in loco" deposuit et sub unici Magistri obœdientia Ordinis unitatem fovit ac missionem apostolicam.
S. Dominici autem tempore usus liturgicus Curiæ Romanæ tantum in Italia centrali vigebat, nec unica forma liturgica universa Ecclesia latina utebatur. Ordo autem noster, iam ante s. Raymundum de Peñafort Magistrum, suum usum liturgicum uniformem cœpit constituere, pro religiosis et apostolicæ et canonicalis vitæ aptatum: quam operam in medietate sæculi XIII Humbertus de Romanis perfecit.
11 Bulla Consurgit in nobis (supra, adn. 9).
12 Cf. B.M. Hespers, Pianæ reformationis Breviarii Ordinis Prædicatorum brevis expositio, ASOP 18, 1927-1928, pp. 97-103.
13 Cf. ASOP 42, 1977, pp. 196-197; LHOP, p. vi; MLOP, pp. ix-xi.
14 Ordo quidem «In electione Magistri Ordinis vel Prioris Provincialis vel conventualis» iam recognitus est in volumine tertio huius Ritualis O.P. instaurati (Proprium Ordinis Prædicatorum, Rituale: Ordo in electionibus superiorum servandus, ed. D. Byrne, Ad Sanctæ Sabinæ, Romæ 1992: ASOP 99, 1991, pp. 257-288).
15 Cf. Ecc. off., ff. 50rA. 51rA.
16 Cf. inter alia SC, n. 80.
17 OPR Pr., pp. 6 et 10. Cf. IOPA, n. 1, p. 699.
18 Hæc instauratio iam inde a Capitulo generali Tallaght anno 1971 celebrato (Acta, n. 172; App. II, p. 115) Magistro Ordinis commissa fuit. Cf. ASOP 41, 1973, pp. 23-24; SCCD, Decretum De ordine professionis religiosæ O.P., 13 febr. 1973: ASOP 41, 1973, p. 23; Ritus professionis sollemnis intra Missam peragendus, ASOP 41, 1973, pp. 24-27; ACG 1974, n. 171; ASOP 43, 1977, pp. 137-138. 140. 231-233. Cf. V. Romano, Il Rito della Professione O.P., AOP 1998, sub prelo.
19 LCO, n. 1, Const. fund., § III. Cf. Honorius III, Bulla Cum qui recipit ad omnes prælatos Ecclesiæ, die 4 febr. 1221: MOPH XXV, p. 145.
20 S. Th. II-II, 88,7,1.
21 S. Th. II-II, 186, 6, 2.
22 Cf. LG, n. 44 («consiliorum evangelicorum professione in Ecclesia liberari intendit ab impedimentis ... et divino obsequio intimius consecratur»); LCO, n. 1, Const. fund., § III («professione ... consecramur»).
23 S. Th. II-II, 88,7, l. Cf. Eph 1,3; LG, n. 45.
24 Cf. S. Th. II-II, 186, 2; LG, n. 44.
25 LCO, n. 19, § I. Cf. S. Th. II-II, 186, 8.
26 Cf. LCO, n. 17, § I et § II. Vide etiam Vicaire, Relecture, pp. 208 sqq.
27 LCO, n. 19, § II; cf. Honorius III, Bulla Cum spiritus fervore, 12 dec. 1219: MOPH XXV, p. 116; S. Th. II-II, 186, 1 et 2; CIC, c. 607; PC, n. 14; ET, n. 29; RD, n 8.
28 Greg. M. moral. XXXV 14 (28), 155, CCL 143B, p. 1793, apud S. Th. II-II, 104, 1; LCO, n. 19, § III; LCM, n. 19, § III.
29 Cf. LCO, n. 214, § II: LG, n. 43; PC, n. 14; S. Th. II-II, 186, 5, 5 et 6,3.
30 LCO, n. 19, § III; LCM, n. 19, § III; cf. PC, n. 14; ET, n. 6; RD, n. 14.
31 Cf. I Const., d. 1, c. 16; Directorium XII, 2, pp. 118 sq.; vide etiam Humbertum II, 215. Antiqua vero formula usque ad hodierna tempora immutata permansit hodieque viget (LCO, n. 189, § I et 211).
32 Multa testimonia in primævis Ordinis documentis adsunt, ubi "De professionibus" agitur et "Modus recipiendi ad professionem" statuitur: cf. I Const., d. I, c. 16, p. 326; II Const. XV, p. 41; Directorium XII, pp. 118 sq.
33 Formula Prædicatorum directe incipit originali verborum iunctura «facio professionem», ad significandum et adhæsionem ad statum religiosæ perfectionis et adoptionem mediorum in hunc finem tendentium necnon Ordini traditione ipsius..
34 Verba autem «beato Dominico» inde ab anno 1254 sunt adiecta (cf. MOP pp. 70. 75. 78).
35 Hæc nota fuit peculiaris in Ordine Prædicatorum inde ab exordiis, cum apud ceteros ritus professionis in ecclesia perficiebatur (cf. I Const., d. I, c. 16, p. 327; Directorium XII, 2, p. 119).
36 Hoc præscriptum est a Capitulo generali a. 1236 (cf. MOPH III, p.8 : «Vestes novitiorum, quando professionem faciunt, benedicantur, ad minus scapulare» ).
37 Cf. LCO, n. 51; LCM, n. 59; PC, n. 17; OPR Pr., n. 5. S.Thomas habitum religiosum appellat signum obligationis quae per tria vota contrahitur: «Determinatio autem habitus pertinet ad omnia tria vota, tamquam signum obligationis. Unde habitus regularis simul datur, vel benedicitur, cum professione» (S. Th. II-II, 186, 7, 2m).
38 Cf. Gregorius IX, Bulla Non solum in favorem Magistro et Fratribus Ordinis Prædicatorum, 11 iul. 1236: BOP 1, p. 90.
39 Cf. Paulus VI, Litteræ Summi Pontificis ad Capitulum generale Inclitus Ordo Fratrum Prædicatorum, 30 iun. 1965: ACG 1965, p. iv; LCO, nn. 1, Const. fund., § VII; 26, § I; 52; 106, § I; 115; 127; 128.
40 LCO, n. 190: «In Ordine duplex fit professio: prima simplex et temporaria post novitiatum; altera sollemnis et exinde perpetua».
41 Cf. LCO, nn. 195 et 203, § I; LCM, nn. 153 sqq.; RFL, n. 14.
42 Cf. RC, n. 13.
43 LCO, n. 177.
44 In traditione Dominicana ritus initiationis ad vitam relìgiosam "De receptione novitiorum ad habitum" nuncupatur et agit (cf. PS, pp. 149-156; COP, nn. 1790-1797, pp. 531-534; CMS, pp. 1-10): ex primitiva enim Ordinis consuetudine hic ritus exprimit admissionem ad vitam religiosam et ingressum in fraternitatem conventualem. Idemque de more adhibetur «ante initium novitiatus» (I Const., d. 1, c. 14); ubi vero habitus non «ante initium novitiatus» sed «eo perdurante» traditur - ut in novis Constitutionibus admittitur (LCO, n. 176; LCM, n. 140, § II) - «vel etiam in die primæ professionis» (LCM, n. 140, § II), hic ritus aptetur modo infra indicato.
45 Cf. OPR Pr., n. 4; OPR I, n. 4; OPR II, n. 4.
46 LCO, n. 189; LCM, n. 152, § I.
47 Cf. LG, n. 44.
48 Cf. SC, n. 80.
49 Cf. LCO, n. 1, Const. fund., § III; cf. LCM, n. 3, § II.
50 OPR Pr., n. 8.
51 OPR Pr., n. 10.
52 Cf. 'Consilium', "Notitiæ" 5, 1969, pp. 3-12; SCCD, AAS 66, 1974, pp. 98-99; ASOP 44, 1979, pp. 13-30; LHOP, p. xxvi; MLOP, «Introductio generalis», p. xxxvii.
53 Cf. IOPA, n. 2.
54 Supra, n. 4.
Hic Professionis Ordo a Fraternitatibus clericalibus et laicalibus necnon et a iuvenum aggregationibus Ordini sociatis (vide infra, adn. 2) adhibendus est, perspectis aptationibus a Consiliis nationalibus Fraternitatum propositis et ab auctoritatibus Ordinis approbatis, versionibusque adhibitis quæ ab uniuscuiusque regionis Commissione liturgica Ordinis exstent paratæ.
Cum hæc sectio Ritualis a ceteris sectionibus forte publicetur disiuncta, paragraphi 1-8 "Introductionis generalis" præmittantur, qui breviter liturgiæ in Ordine historiam illustrant necnon et peculiarem indolem propositi vitæ evangelicæ in traditione Dominicana. Reliqui autem paragrahi omittantur, ut evidentius elucescat quod laici non sunt 'religiosi in sæculo constituti' sed potius christifideles qui Ordini cooptantur per assumptionem propositi vitæ evangelicæ suo statui in sæculo aptatæ, ad charisma sancti Dominici participandum.
1. LAICORUM ET CLERICORUM1 IN SÆCULO VIVENTIUM receptio ad Ordinem Prædicatorum, utique in Fraternitates S. Dominici,2 ex antiqua consuetudine,3 traditione habitus perficitur tamquam verus initiationis ritus; ideoque ipsorum "vestitio" initio anni probationis perficienda collocatur, utpote proprie "signum" receptionis ad Ordinem et admissionis in Fraternitatem localem, nondum vero incorporationis Ordini, quæ per professionem sequetur.4
Pro receptione, vero, sodalium aliarum consociationum,5 nihil impedit quominus alius modus aptus admittendi candidatos ipsis proprior agnoscatur, firma tamen eorum fidelitate ad Constitutionem fundamentalem Laicatus Dominicani (RFL, nn. 1-7)6 atque congrua ad hunc ritum accommodatione servata, præsertim circa orationum textus.
2. Quod vero huic formulario similitudo esse patet cum formulariis aliorum cœtuum Familiæ Dominicanæ, ex voluntate factum est ut Fraternitates quoque S. Dominici vero ritu sacro7 fruerentur neque eorum sodalium admissio, absque propria ecclesiali nota, ad meram adscriptionem restringeretur. Hæc enim ecclesialis dimensio seu ratio omnino necessaria videur ut character baptismalis huius formæ vitae evangelicae illustretur ipsosque laicos aliosque Fraternitatum sodales coniunctos esse vitæ Ordinis sancti Dominici clarius ostendatur.
3. Die igitur qua christifideles laici vel clerici in Fraternitatem sancti Dominici admittuntur atque eorum probationis annus incipit, peculiarem ritum peragere præstat ad Dei gratiam impetrandam ipsorumque "propositum" sequendi Christum in Familia Dominicana exprimendum.
4. In hoc receptionis seu "vestitionis" ritu, candidati - laici vel clerici - ordinarie habitu Ordinis hodie non amplius induuntur, sed iuxta locorum consuetudines parvum scapulare accipiunt, forma et materia pro ipsis definitis. In eorum igitur rituali "vestitione", pro benedictione et impositione habitus nonnisi huiusmodi parvum scapulare adhibendum est; postea vero aliis approbatis "signis" - numismate nempe sancti Dominici, parva cruce aliove Ordinis signaculo - specialiter benedictis substitui potest.8
Quod enim revera in hoc præstat illud est quod iis exterioribus signis exprimitur, firmum nempe baptismale propositum Christum induendi ipsumque - auxiliante Virgine Maria Regina misericordiæ et benevolentissima Ordinis Matre - in semetipsis viventem manifestandi: itaque ipsi laici vel clerici Ordinis "missionem apostolicam participant, studio, oratione et prædicatione secundum propriam cuiusque condicionem", "tum in propria vita spirituali cum in servitio Dei et proximi in Ecclesia", "ad exemplum S. Dominici, S. Catharinæ Senensis et maiorum nostrorum".9
5. Omnes in Fraternitates S. Dominici recepti, sive laici sive clerici, vestitionis ritu in Familiam Dominicanam partem habere incipiunt et communitati seu Fraternitati loci cooptantur "ad vitam secundum sancti Dominici spiritum et charisma adimplendam".10
6. Quod ut perfectius assequantur, ad participationem omnium bonorum spiritualium Ordinis admittuntur.11 Insuper, ipsa die qua in Ordinem recipiuntur, candidati indulgentiam plenariam lucrare possunt12 suetis conditionibus.13
7. Pro ingressu in Fraternitates vel Consociationes sancti Dominici, quo Familiæ Dominicanæ aliquis fit particeps, speciales serventur normæ14 ab Ordine præfinitæ.
8. Laicorum receptio seu vestitio "committitur responsabili laicali"15 (Priori vel Priorissæ), qui ritui præest una cum Adsistente religioso (Fratre scilicet Ordinis vel alio sacerdote seu diacono vel religiosa Ordinis, speciali facultate præditis), uniuscuiusque illorum proprii officii functione servata.16
Clericorum vero receptionem seu vestitionem regulariter peragunt superiores Ordinis aut eorum delegati, prout specialiter pro illis cavetur.17
Quod igitur in hoc ritu de Præsidente seu de Responsabili dicitur, intelligendum est de Priore vel de Priorissa aut de Fratre Ordinis vel eius delegato in receptione clericorum; quod autem de Celebrante dicitur, hoc de Adsistente religioso vel religiosa intelligendum est.
9. Ubi mos est, huic ritui Adsistens præest cappa Ordinis indutus, si est Frater aut Soror Ordinis, vel superpelliceo et stola si est alius sacerdos vel diaconus, facultate præditi.
10. Receptionis ritus celebratione communi, quantum fieri potest, perficiatur.18 Inseri potest celebrationi alicuius partis Liturgiæ Horarum (Laudum præsertim aut Vesperarum), vel peculiari verbi Dei celebrationi, quæ novi perfectionis itineris naturam ostendat ac nostri Ordinis vocationem et missionem illustret. Hic autem ritus extra Missam peragatur.
A professionis quoque ritibus hæc receptionis celebratio separetur, cum nondum characterem stabilitatis sed probationis tantum indolem habeat, nisi circumstantiæ particulares vel pastorales rationes aliter suadeant.19
11. De intimatione novitiatus fiat registratio in libro admissionum, a singulis novitiis et a duobus testibus subscripta.
12. Populo vel saltem Fraternitatis loci ceterisque, si adsint, Familiæ Dominicanæ sodalibus coadunatis, Responsabilis laicalis, qui celebrationi præsidet, et Adsistens religiosus simul ingrediuntur, dum convenienter canitur psalmus vel cantus, naturæ celebrationis congruentes, vel hymnus Laudum aut Vesperarum, si ritus cum iis uniatur. Cantu absoluto Celebrans dicit:
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.
Omnes signo crucis se signant et respondent:
Amen.
13. Deinde Celebrans, monitionis instar, hæc vel similia dicit:
Dóminus Iesus, qui nos in Spíritu
Sancto cleménter vocávit,
et nunc in nómine suo benígne
coadunávit,
suam in nobis gloriósam maniféstet
præséntiam.
Et sicut beáto Domínico, patri nostro, ita et
nobis
veram et efficácem largiátur
caritátem,
qua nostram et aliórum salútem procuráre
possimus,20
tamquam veri eius discipuli.
14. His expletis, Præsidens candidatos interrogat:
Fílii (Soróres/Fratres)
dilectíssimi (dilectíssimæ),
quid quæritis?
Candidati omnes simul respondent:
Ut misericórdia Dei et vestra 21
partem habeámus in Familia Dominicána.
15. Vel, si placet, postulatio fieri potest ab uno pro omnibus, sequentibus 22 vel similibus verbis:
Misericórdia Dei
compúlsi
huc vénimus ad conversatiónem experiéndam
vestram,
ut ad exémplum sancti Domínici, sanctæ
Catharínæ Senénsis
aliorúmque maiórum vestrórum,
qui vitam Órdinis et Ecclésiæ
illustravérunt,
ipsi, communióne fratérna
roboráti,
in primis de nostra fide testimónium
reddámus
hominúmque huius témporis necessitátes
efficáciter audiámus
et veritáti alácriter serviámus.
Hodiérni inde apostolátus
Ecclésiæ
fines præcípuos sédulo considerántes,
quærimus adiuvári,
speciáli modo impúlsi, ad misericórdiam
veram
erga omnes anxietátes manifestándam,
ad libertátem strénue
propugnándam,
ad iustitiam et pacem promovéndam.
Præsidens respondet his vel similibus verbis:
Miséricors Deus grátia vos
fóveat sua
et divinus Magíster vobis tribuat abundántiam sui
Spíritus
et suæ pacis solácium.
Omnes:
Amen.
16. Tunc Adsistens omnes ad orationem invitat, dicens:
Orémus.
Et omnes breviter silentio orant. Deinde Adsistens prosequitur:
Deus, sanctæ vocatiónis
largítor,
qui evangélicæ prædicatiónis
minístrum
beátum Domínicum Ecclésiæ
donásti,
hos fámulos tuos (et ancíllas tuas) propítius
réspice
qui (quæ), ipsius evangélicum propósitum
amplécti cupiéntes,
nostræ petunt aggregári
famíliæ;
et concéde propítius ut eórum (eárum)
fratérna conversátio
in mútuam dilectiónem
convertátur.
Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.
17. Tunc leguntur textus apti, convenienter ab ipsis candidatis selecti, in primis e Sacris Scripturis desumpti (cf. infra, in Appendice I). Qui textus novitatem vitæ scilicet per baptismum acceptam illustrent, ad laicalis vocationis indicandum nexum cum baptismate aliisque initiationis christianæ sacramentis et muneribus, congruis interiectis cantibus vel apto responsorio.
Adhiberi possunt etiam aliæ aptæ lectiones vel ex Ecclesiæ aut Ordinis documentis vel e sanctis Patribus. Brevitati vero consulendi causa, una tantum lectio fieri potest, e Sacris Scripturis deprompta.
18. His peractis, præ oculis habens textus lectos, Præsidens - aut Adsistens, si id magis expedire videatur - brevem allocutionem facit, qua sensum celebrationis adstantibus illustret, de indole vocationis sæcularis sodalium Fraternitatum sancti Dominici eorumque apostolica actuositate, secundum eiusdem sancti Dominici spiritum et charisma necnon et propriam eorum condicionem.
19. Sermone expleto, Præsidens candidatos ad surgendum invitat eorumque voluntatem requirit, his vel similibus verbis:
Vultis, firma intentióne,
in novitáte vitæ fidéliter
ambuláre
tamquam viri evangélici (mulíeres
evangélicæ),
qui (quæ) suam et aliórum salútem
procuráre desiderant? 23
Candidati omnes simul respondent:
Volo, cum adiutório Dei et vestro.24
Præsidens:
Vultis corde pæniténti vitam
amplécti evangélicam
secúndum beáti Dominici apostólicum
propósitum?
Candidati:
Volo, cum adiutório Dei et vestro.
Præsidens:
Vultis ergo in Familiam Dominicánam
partem habére
ad conversatiónem nostram experiéndam
in sancti Dominici Régulæ observántia?
Candidati:
Volo, cum adiutório Dei et vestro.
Tunc Præsidens eorum voluntatem confirmat dicens:
Dóminus qui incépit, ipse perfíciat. 25
Et adstantes respondent:
Amen.
20. Deinde Adsistens surgit et scapularia benedicit, iunctis manibus:
Orémus.
Dómine Iesu Christe,
qui tégimen nostræ mortalitátis indúere
dignátus es:
obsecrámus imménsam largitátis tuæ
abundántiam,
ut hoc genus vestimentórum, quod sancti Patres
ad innocéntiæ et sanctitátis indícium
ferre sanxérunt,
ita bene + dícere dignéris
ut qui (quæ) hoc usus (usa) fúerit te indúere
mereátur,
qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.26
Vel:
Deus, sanctitátis auctor et
consummátor,
qui renátos ex aqua et Spiritu Sancto
ad vitæ christiánæ
plenitúdinem
et caritátis perfectiónem vocas,
fámulas famulósque tuos propítius
réspice
hoc Órdinis nostri scapuláre devóte
suscipiéntes,
ut Christi Fílii tui imágini confórmes
efficiántur
et huius vitæ cursu feliciter consummáto,
Deípara Vírgine eiúsdem Órdinis
Patróna auxiliánte,
in gáudium domus tuæ intráre
mereántur.27
Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.
21. Postea Præsidens scapulare candidatis imponit, semel pro omnibus elata voce verba sequentia vel similia proferens:
Accípite (Áccipe) hunc
hábitum
quo, auxiliánte Vírgine Maria,
misericórdiæ Matre,
admissio in Familiam Dominicánam vobis (tibi)
largítur
et aggregátio nostræ Fraternitáti N.
exprimitur;
ita ágite (age) ut, ipsa Deípara
intercedénte,
ad Trinitátis glóriam et Ecclésiæ
hominúmque bonum
in dies Christum indúere satagátis
(sátagas)
eúmque in vobis (te) vivéntem manifestétis
(maniféstes).28
R/. Amen.
22. Unusquisque postea ad Præsidentem singulariter accedit, coram ipso genua flectendo, scapulare recepturus una cum osculo pacis, quod est signum receptionis in Ordinem et admissionis in Fraternitatem localem.29
Vestitione expleta, Adsistens candidatos una simul30 aqua benedicta aspergit.
23. Tunc Præsidens, ad novos fratres et sorores versus, dicit:
Hoc scapulári Órdinis nostri
indúti
in Fraternitátem laicálem sancti Domínici
suscépti estis
ut in spiritu et charismate Órdinis ipsius
Christo eiúsque Ecclésiæ impénsius
servíre valeátis.
Quod ut perféctius assequámini,
ego, ex potestáte mihi concéssa,
ad participátionem ómnium bonórum
spirituálium
univérsi Ordinis sancti Dominici vos admítto.31
24. Deinde Adsistens insignia quæ loco scapularis adhiberi possunt (ex. gr. numisma sancti Dominici, parvam crucem aliumve Ordinis signaculum) benedicit et singulis candidatis tradit.32
25. Deinde, sicubi expedire videatur, librum Regulæ Præsidens unicuique candidatorum tradit, his vel similibus verbis:
Accipe nostræ famíliæ
Régulam,
ut eam fidéliter servándo
Christi plénius efficiáris
discípulus
ipsámque sápiens vere eo coram hominibus
lúceas,
ut vídeant ópera tua bona
et glorificent Patrem qui in cælis est.33
Candidatus (vel candidata) respondet:
Amen.
26. Sequitur oratio universalis, modo in celebrationibus consueto, iuxta formularium quod in Appendice affertur (II, nn. 62-65).
Si autem ritus cum Laudibus vel Vesperis uniatur, sequitur Canticum Zachariæ vel Magnificat cum sua antiphona, et cetera more solito. Oratio universalis fit iuxta formularium precum Liturgiæ Horarum, invocationem pro novis fratribus vel sororibus inserendo.
Deinde dicitur oratio quæ est in fine Laudum vel Vesperarum, si ritus cum earum celebratione uniatur.
27. Postea novitii eant dando pacem unicuique sodalium Fraternitatis loci, dum canitur ps. 132 Ecce quam bonum vel ant. Ubi cáritas vel ant. O spem miram vel alius cantus congruus.
28. Quibus expletis novitii ante gradum altaris coram Præsidente redeunt, qui eis - si opportunum videtur - aliud nomen, christianum scilicet, addere potest, unicuique dicens:
Ex baptísmo est nomen tuum
N.,
in Órdine vocáberis frater (soror) N.N.
.34
Deinde Præsidens novitios (novitias) curæ Magistri (Magistræ) tradit, tempus probationis assignans, iuxta Statutorum præscripta.35
29. His omnibus peractis, Adsistens - aut Præsidens, si id magis expedire videatur - orationem finalem dicit:
Orémus.
Ánnue, Dómine, familiæ
tuæ précibus,
et intercedénte Dei Genetríce
María,
Órdinis nostri Matre benevolentíssima et
Patróna,
his fámulis tuis qui (quæ) nostram cúpiunt
conversatiónem experíri
perseverántiæ virtútem
infúnde,
et fac ut baptísmatis grátia,
quam novo cúpiunt consilio roborári,
plenum in eis sumat efféctum,
quo Sancti Spíritus roboráti
auxíliis
voluntátem tuam sincéra mente
exquírant
et perseveránti ánimo váleant
adimplére.
Per Christum Dóminum nostrum.36
Vel:
Imitémur, fratres (soróres), ut
póssumus,
sancti patris Domínici vestígia,
simul et agámus grátias
Redemptóri
qui talem in via hac, qua ambulámus,
ducem exhíbuit servis suis,
per eum nos in huius conversatiónis lucem
regénerans;
et deprecémur misericordiárum Patrem,
ut illo nos regénte Spíritu, quo fílii Dei
agúntur,
per términos quos posuérunt patres
nostri
ad eándem metam
perpétuæ felicitátis et
sempitérnæ beatitúdinis,
ad quam ille sine fine felix introívit,
nos quoque indefléxo trámite pertíngere
mereámur.37
Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.
30. Celebrans ritum concludere potest dicens:
Omnípotens Deus sua vos cleméntia
benedícat,
et sensum in vobis sapiéntiæ salutáris
infúndat.
R/. Amen.
Fídei documéntis vos semper
enútriat,
et in sanctis opéribus, ut perseverétis,
effíciat.
R/. Amen.
Gressus vestros efficáciter
dírigat
et in prædicatióne Evangélii pacis viam vobis
osténdat.
R/. Amen.
Benedictio Dei omnipoténtis,
Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
descéndat super vos et máneat semper.
R/. Amen.
31. Adsistens in fine dicit:
V/. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
R/. Qui fecit cælum et terram.
32. Ritus concludi potest, sicut mos est pro quibusdam celebrationibus in Ordine, antiphona Salve Regína vel alio cantu; quo expleto, adstantes novos fratres et sorores salutant, secundum loci consuetudinem.
33. Vitæ evangelicæ professionem, 38 qua Ordo noster per sæcula communionem inter fratres et laicos fovit, 39 etiam nostris temporibus sedulo promovet, laicos necnon et clericos in Fraternitates et Consociationes peramanter excipiens, 40 certam viam ita ipsis præbens qua propriam vocationem sæcularem in Ecclesia et in mundo adimplere possint, "secundum sancti Dominici spiritum et charisma" .41 Ipse enim prædicationem Christi renovans clamantis «pænitemini et credite Evangelio», 42 fidelium quoque in sæculo viventium ad Ordinem "de Pænitentia" seu de conversione nuncupatum accessum paravit.
34. Qui omnes ad Ordinem vocati evangelicam vitam secundum s. Dominici regulam viva fide agere profitentur in omnibus eorum inceptis et consiliis, iuxta propriam condicionem, tam in ambitu domestico et labore exercendo quam in ceteris actuositatibus, Deo et fratribus inservientes, veritatem in caritate facientes. 43
35. Tam Fraternitatum sancti Dominici quam aliarum consociationum laicalium sodales44 "Ordini incorporantur" professione seu speciali promissione, 45 qua directe Magistro Ordinis subduntur atque "communis vocationis participes suo modo missioni Ordinis in mundo inserviunt". 46 Exinde, in corde ecclesialis missionis collocati, mutuam cum ceteris Familiæ Dominicanæ cœtibus collaborationem fovere conantur, "ut ministerium Ordinis diversis in campis tam Ecclesiæ quam mundi plenius exerceatur". 47
36. Professio vel promissio "ad tempus est aut perpetua"48 et emittitur sub una eademque formula, temporis tantum indicatione mutata, prout in ritu habetur ex Regula Fraternitatum deprompta.49
37. Ritus professionis, tam ad tempus quam perpetuæ, fit in ecclesia Ordinis vel in ea ubi Fraternitas loci ordinarie coadunatur, utique coram communitate, convenienter quidem intra Missam vel in connexione cum celebratione alicuius Horæ divini Officii, Laudum præsertim aut Vesperarum.50
38. Utraque laicorum professio, sive fratrum sive sororum, "recipitur a Responsabili laicali" - priore seu priorissa - Fraternitatis loci vel ab eorum delegatis, "simul cum Adsistente religioso";51 presbyterorum vero professio, sive ad tempus sive perpetua, a superioribus Ordinis recipitur vel ab eorum delegatis.52
39. Vi talis professionis seu specialis promissionis, nomine Ecclesiæ ab Ordine acceptæ et ratificatæ, tam presbyteri quam utriusque sexus laici, "cum aliis cœtibus Ordinis unam familiam constituunt"53 eiusque bonis spiritualibus fruuntur.54
40. De professione emissa adnotatio fiat in libro professionum, quæ subscribatur ab unoquoque professorum et ab eo qui (vel ab ea quæ) ipsam recepit, una cum Adsistente religioso et secretario.
41. Analogice ad hoc quod Ecclesia prævidet pro ceteris membris Familiæ Dominicanæ, hic ritus intra Missam peragendus proponitur, quamvis in hac sodalium Ordinis professione, sua ipsius natura,55 absit consecrationis ratio, ob quam Ecclesia professorum oblationem Christi oblationi in Sacrificio eucharistico consociat.56 Per suam utique peculiarem oblationem candidati ad Christi sequelam firmius convertuntur, communi innixi sacerdotio super baptismum fundato.
Commendatur igitur huius ritus collocatio intra Missam, ut baptismatis gratia - quam ipsi profitentes novis nexibus cupiunt roborari, vitam et missionem Ordinis amplectendo - per oblationem Christi pleniorem in eis sumat effectum. Ipsi enim, professione vitæ evangelicæ roborati, secundum spiritum et charisma Ordinis Prædicatorum, verbo et opere regnum Dei quærere satagunt in rebus temporalibus gerendis et secundum Deum ordinandis dum in sæculo vivunt, scilicet in mundi officiis et operibus atque in ordinariis condicionibus vitæ ministerialis vel familiaris et socialis: quo fit ut Baptismi gratia uberiores in eis afferat fructus ad ipsorum sanctificationem atque Ecclesiæ totiusque humanæ familiæ bonum.57
Maxima ergo adhibeatur cura, ut huius ritus peculiaris indoles servetur neque ipsi ea inserantur quæ professionis religiosæ sunt.
42. Professio de more fit ad sedem specialem quæ pro Præsidente opportune paratur ante altare, distincta quidem a sede Celebrantis. In presbyterio autem omnia disponantur ut etiam alii fideles celebrationi convenienter possint adesse.
43. Adhibetur "Missa de die" vel ad normam legum liturgicarum, Missa "votiva" de beata Maria Virgine vel de beato Dominico aliisve Sanctis, qui in Ordine de Pænitentia eminuerint, vel de mysterio quod spiritui Familiæ Dominicanæ aut devotioni profitentium magis congruat.58
44. Celebrationi Eucharisticæ ordinarie præest Adsistens Fraternitatis loci, sacerdotio præditus, præter Magistrum Ordinis in universo Ordine, Priorem provincialem et Promotorem provincialem in sua quemque Provincia, si adiuncta id expostulant.
Sicubi celebrationi præsit prælatus Ordinis, Adsistens religiosus, qui sacerdos non sit sed frater vel soror Ordinis, cappa Ordinis adstet indutus, ubi mos est, aut superpelliceo et stola, si Ordinis non sit sodalis.59
45. Celebratio opportune incipit cantu introitus cum processione ingressus ad altare, cui laudabiliter intersunt professuri, scapulari Ordinis induti, comitantibus Responsabile laicali Fraternitatis loci atque Magistro (Magistra) novitiorum (vel novitiarum).
Cum ad presbyterium pervenerint, facta altari debita reverentia, omnes locis sibi designatis se disponunt; tum actio liturgica prosequitur.
46. Loco actus pænitentialis initio opportune haberi potest ritus aspersionis aquæ benedictæ, ad evocandum nexum cum consecratione baptismali. Dicitur, iuxta rubricas, Glória in excélsis et sacerdos profert orationem collectam.
47. In liturgia verbi lectiones vel e "Missa diei" vel ex Sacra Scriptura libere sumi possunt, ex illis præsertim quæ in peculiari lectionario (infra, in Appendice I) proponuntur.
48. Dicto Evangelio omnes sedent, professuri vero stant ante altare. Tunc Præsidens, accedens ad gradus altaris, eorum voluntatem exquirit dicens:
Quid quæritis?
Cui omnes simul respondent:
Misericórdiam Dei et vestram.60
49. Vel, si placet, omissa Præsidentis interrogatione, unus ex professuris, stans ad Præsidentem conversus, nomine omnium postulationem facere potest his vel similibus verbis:
Nos, N. et N., cum
misericórdia Dei
sancti Domínici Régulam vobis tráditam
novérimus
et fratérne vobíscum probatiónis
degérimus tempus,
a te, N. N., huius Fraternitátis
Præpósito (Præpósita),
póscimus
ut in Órdine sancti Dominici, modo nobis
próprio,
professiónem vitæ evangélicæ
emittámus
et in hanc Fraternitátem incorporémur,
ut dulcédinis societátis61 et
missiónis Órdinis
efficiámur partícipes.
Præsidens et omnes adstantes hæc vel similia respondent:
Deo grátias.
50. His peractis, professuri quoque sedent et sacerdos facit homiliam in qua opportune illustrat tum lectiones biblicas tum peculiarem indolem vocationis sæcularis sodalium Fraternitatum sancti Dominici.
51. Homilia expleta, professuri surgunt et, si placet, ex flamma cerei Paschalis vel altaris candelam accendunt, quam in manibus accensam habebunt usque ad processionem offertorialem. Mox Celebrans voluntatem eorum requirit, interrogationibus quæ sequuntur vel istis similibus.
Celebrans:
Fratres dilectíssimi (Soróres
dilectissimæ)
quos (quas) aqua et Spiritus Deo sacrávit,
vultis novo título professiónis vitæ
evangélicæ
árctius Christo et Ecclésiæ servitio
mancipári? 62
Professuri (vel professuræ) omnes simul respondent:
Volo, cum adiutório Dei et vestro.63
Celebrans:
Vultis in novitáte vitæ
ambuláre
secúndum apostólicum propósitum,
a sancto Domínico concéptum
sicut evangélii præcónes sui sequéntes
vestígia Salvatóris? 64
Professuri (vel professuræ):
Volo, cum adiutório Dei et vestro.
Celebrans:
Vultis, Deum et próximum
serviéntes, cum Ecclésia sentíre
et, ut membra Órdinis, eius missiónem
apostólicam participáre
oratióne, stúdio et
prædicatióne,
secúndum vestram laicálem condiciónem?
65
Professuri (vel professuræ):
Volo, cum adiutório Dei et vestro.
Tunc Præsidens eorum (earum) voluntatem confirmat dicens:
Dóminus qui incépit, ipse perfíciat.66
Omnes:
Amen.
52. Interrogationibus expletis, supplicatio pro fratribus et sororibus professuris fieri potest, præsertim si de professione perpetua agitur.
53. Pro supplicatione omnes surgunt. Sacerdos stans, manibus iunctis, ad populum conversus dicit:
Orémus, fratres
dilectíssimi,
Deum Patrem omnipoténtem
ut super hos fílios suos (et fílias
suas)
quos (quas) ad pleniórem Christi sequélam
vocávit,
benedictiónis suæ grátiam cleménter
effúndat
eósque (eásque) in sancto
propósito
benígna pietáte confirmet.
54. Mox sacerdos adstantes ad orationem invitat dicens:
Orémus.
Omnes per aliquod temporis spatium silentio orant. Deinde sacerdos dicit:
Réspice, quæsumus
Dómine,
super hos fílios tuos (fílias tuas)
qui (quæ) hódie coram Ecclésia
corde pæniténti vitam evangélicam
profiténtur,
et præsta ut baptísmatis grátia,
quam novis cúpiunt néxibus
roborári,
plenum in eis sumat efféctum
quo Sancti Spiritus muníti (munítæ)
præsídiis
tuæ maiestáti cultum retríbuant
débitum
et Christi regnum apostólico dilátent
ardóre.
Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.
55. His præhabitis, Præsidens cui spectat professionem accipere vadit ad sedem ibi specialiter præparatam pro recipienda professione.
Tunc unusquisque novitiorum vel novitiarum, genuflectens ante Præsidentem, professionem facit. In professione emittenda sequens aut simili quoad substantiam formula adhibeatur:
Ad honórem Dei
omnipoténtis
Patris et Fílii et Spíritus Sancti,
et beátæ Maríæ Vírginis et sancti
Domínici,
ego N. N., coram vobis:
N. N., Prióre (Præsidénte) huius
Fraternitátis
et N. N., Adsisténte,
vice Magístri Órdinis Fratrum
Prædicatórum,
promítto me velle vívere secúndum
Régulam
Laicórum sancti Domínici
per triénnium (vel: per totam
vitam).67
Si autem professuri complures sunt, professionis formula ab omnibus simul recitari potest, a singulis vero concludenda est verbis: «Promítto me velle ... » vel similibus, quæ in ipsa formula singulorum voluntatem declarent.
56. Emissa professione, tantummodo Præsidens singulos profitentes recipit ad osculum pacis, quod est signum cooptationis ad Ordinem et admissionis in Fraternitatem localem.68 Deinde ipsi ad locum suum redeunt ibique stant.
57. Tunc Præsidens professos admonet quod per cooptationem ad Ordinem ipsi ad participationem bonorum spiritalium universi Ordinis sancti Dominici admissi sunt.69
58. Deinde, ubi mos est, fratres et sorores nuper professi accedunt ad Præsidentem (aut ad Celebrantem), qui Evangelii librum unicuique tradit his vel similibus verbis:
Áccipe Evangélium
pacis70
quod sit in corde tuo et in ore tuo,
ut móribus tuis ipsum testíficans
et fidéliter annúntians,
sal terræ et lux mundi efficiárìs,
71
ad honórem quidem Dei et animárum
salútem.
Professus (vel professa) respondet:
Amen.
Et, accepto libro, ad locum suum redit ibique stat.
59. Si autem nuper professi sunt multi, aliave iusta de causa, Præsidens (aut Celebrans) Evangelii librum eis tradit formulam recitans semel pro omnibus, plurali aptatam.
60. Si secundum consuetudines locorum alia professionis insignia (ex. gr. Rosarii corona, numisma s. Dominici, anulum vel signaculum Ordinis) tradenda sunt, hic tradantur silentio vel apta formula, decora sobrietate servata.
61. Symbolum dicitur si rubricis liturgiæ diei præscribitur. Ritus apte concluditur recitatione orationis universalis seu fidelium (cf. infra in Appendice II, nn. 62-65).
62. Dum cantus ad offertorium peragitur, fratres et sorores nuper professi ad altare processionaliter accedunt cum candelis accensis sacerdoti offerendis, quas deinde ministrantes disponunt in loco apto; nonnulli vero ex ipsis fratribus et sororibus opportune afferunt panem, vinum et aquam pro Sacrificio eucharistico et, si placet, alia dona iuxta consuetudines loci.
63. Postquam sacerdos Eucharistiam sumpsit, etiam omnes adstantes eam sub utraque specie sumere possunt, servatis semper dispositionibus Conferentiarum Episcoporum et Episcopi diœcesani.
64. Oratione post communionem expleta, fratres et sorores nuper professi ante altare sistunt et sacerdos eos more solito una cum populo benedicit; vel, pro opportunitate, manibus super eos et populum extensis, dicere potest:
Deus, tanti óperis auctor et
custos,
supérna sua vos tueátur grátia,
ut vestræ vocatiónis múnera fidéliter
persolvátis.
R/. Amen.
Ipse divínæ vos fáciat
caritátis
apud omnes testimónium et signum,
ut pópulus Dei prompta respóndeat
actuositáte.
R/. Amen.
Divíni sui Spíritus
advocántis grátia
corda vestra efficáciter fecúndet
pro Ecclésiæ et humánæ
famíliæ proféctu.
R/. Amen.
Et benedictio Dei
omnipoténtis,
Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti,
descéndat super vos et máneat semper.
R/. Amen.
65. Deinde diaconus vel sacerdos adstantes dimittit dicens:
Ite, missa est.
R/. Deo grátias.
66. Post dimissionem, actio liturgica concludi potest, sicut mos est pro quibusdam celebrationibus in Ordine, cantu Salve Regína vel alio cantu congruo; quo expleto, adstantes nuper professos salutant secundum loci consuetudinem.
67. Quando ritus professionis extra Missam peragitur,72 inseri potest in celebrationem verbi Dei, modo sequenti:
a) post cantum aptum, fit interrogatio vel postulatio candidatorum (nn. 48-49);
b) sequitur lectio verbi Dei, cui responditur cantu psalmi apti (cf. infra, in Appendice I). Fit deinde allocutio Præsidentis;
c) postea ipse ritus professionis habetur (nn. 51-60);
d) ritus concludi potest oratione universali (cf. infra, in Appendice Il, nn. 62-65) - addita, si placet, Oratione dominica - et benedictione sollemni (n. 64).
68. Ouando autem ritus intra Liturgiam Horarum peragitur (præsertim Laudum vel Vesperarum), proceditur modo sequenti:
a) post hymni cantum, fit interrogatio vel postulatio candidatorum (nn. 48-49);
b) sequuntur psalmodia et lectio verbi Dei, quod seligi potest ex textibus in Lectionario præbitis (cf. infra, in Appendice I). Fit deinde allocutio Præsidentis;
c) postea ipse ritus professionis habetur (nn. 51-60);
d) canitur postea Canticum Zachariæ vel Magnificat;
e) deinde dicitur oratio universalis seu fidelium (cf. infra, in Appendice II, nn. 62-65);
f) ritus concluditur recitatione Orationis dominicæ, oratione finali et benedictione sollemni (n. 64).
1 De presbyteris nempe et de diaconis hic infra agitur.
2 Hac denominatione, inter diversos cœtus ex quibus Ordo universus seu Familia Dominicana coalescit (cf. LCO, n.1, Const. fund., § IX), hic colliguntur:
a) Fraternitates laicorum sancti Dominici seu associationes christifidelium utriusque sexus, de quibus hic principaliter agitur, "qui speciali Dei dono in spiritu apostolico s. Dominici 'suam et aliorum salutem procurare intendunt' per professionem vitæ evangelicæ, secundum formam vivendi ab Ordine pro eorum statu in sæcuIo adaptatam et rite approbatam" (LCO, n. 149, § I);
b) Fraternitates clericales seu associationes clericorum "qui vitam et ministerium suum spiritu s. Dominici informare satagunt" (LCO, n. 149, § II; cf. Declar. gen., n. 5, ASOP, 95, 1987, p. 88);
c) aliæ consociationes laicorum, iuvenum præsertim, valde inter se diversæ, "secundum spiritum s. Dominici viventes", quæ propriis Statutis gubernantur sed tamen "constitutioni fundamentali [laicorum scilicet s. Dominici (RFL, nn. 1-7)] sunt conformes" (cf. ACG 1986, nn. 85; 87-89).
Ritus vero receptionis unus atque idem pro omnibus adhibetur, nisi aliud pro singulis cœtibus caveatur.
3 Huius enim ritus nonnulla elementa inveniuntur in ipsa Regula Fratrum et Sororum Ordinis de Pœnitentia Beati Dominici (= ROPD), quam Magister Ordinis Prædicatorum Munio de Zamora (1285-1291) redigendam et anno 1285 publicandam curavit, quæque deinde approbata fuit ab Innocentio VII, die 26 iunii 1405. Vide etiam «Intr. gen. », adn. 44, et DB, cap. XXXIX : Ordo benedictionis et impositionis scapularis, pp. 462-468.
4 Cf. RFL, nn. 2 et 14; RFS, n. 4, § 2. Circa 'professionem' vide infra, adn. 38.
5 Vide supra, adn. 2, sub littera c).
6 Cf. ACG 1986, nn. 87 et 89.
7 Cf. RFS, n. 12, § 1.
8 Cf. DB, n. 1209, p. 462.
9 Cf. RFL, nn. 5 et 4; RFS, Proœmium et nn. 1-3. 6, § 9.
10 Cf. RFL, nn. 2 et 3; RFS, n. 12, § 1.
11 Ex indulto Pii VII, 6 iul. 1806: ACG 1932, Const., n. 236, I.
12 Cf. Decretum Pœnit. Apost., 25 oct. 1967, ASOP 76,1968, p. 579.
13 Hæ sunt : sacramentalis confessio, communio eucharistica et oratio ad mentem Summi Pontificis, una cum exclusione omnis affectus erga quodcumque peccatum etiam veniale (cf. Const. Apost. Indulgentiarum Doctrina, Normæ, n. 7).
14 Hæ normæ continentur in Regula Fraternitatum Sacerdotalium S. Dominici [a Congregatione pro Religiosis et Institutis Sæcularibus die 7 septembris 1987 "ad septennium" approbata, a Magistro Ordinis promulgata ( ASOP 95, 1987, pp. 199-206) et a Congregatione pro Institutis Vitæ Consecratæ et Societatibus Vitæ Apostolicæ definitive die 3 decembris 1996 approbata (prot. n. D. 37-1/96)] et in Regula Fraternitatum Laicalium S. Dominici [a Congregatione pro Religiosis et Institutis Sæcularibus die 15 ianuarii 1987 "definitive" approbata et a Magistro Ordinis die 28 ianuarii 1987 promulgata (ASOP 95, 1987, pp. 83-88)]. Quibus accedunt determinationes speciales Capitulorum Generalium - præsertim Abulæ 1986 (Acta, nn. 85-89) - necnon Statuta diversarum Provinciarum.
15 Cf. RFL, n. 16.
16 Cf. RFL, n. 16; vide etiam DB, n. 1208, p. 462.
17 Cf. RFS, n. 16, § 2.
18 Cf. DB, n. 1208, p. 462.
19 Cf. supra, «Intr. gen.», n. 11.
20 Cf. Iordanus, n. 13.
21 Cf. I Const., d. I, c. 13.
22 Cf. RFL, nn. 5-6.
23 Cf. I Const., d. II, c. 31; LCO, n. 1, Const. fund., § II.
24 Directorium XI, 9, p. 118.
25 I Const., d. I, c. 13.
26 Eccl. off., f. 51r A; cf. ROPD, III, n. 9. Hæc eadem oratio de benedictione scapularis, a primævis Constitutionibus in professionis ritu adhibita (cf. I Const., d. I, c. 15), desumpta est ex antiquis ritualibus monasticis et a Prædicatoribus adoptata in Capitulo generali anni 1236 (cf. MOPH III, p. 8 et G.G. Meersseman, Regula Fratrum et Sororum Ordinis de Penitentia Beati Dominici, Fundatoris et Patris Fratrum Ordinis Predicatorum, in Dossier de l'Ordre de la Pénitence au XIIIe siècle ["Spicilegium Friburgense", 7], Fribourg 1961, pp. 144-156, præsertim p. 145, § 9).
27 Cf. DB, n. 12 18, p. 466.
28 Cf. DB, n. 1219, p. 467.
29 Cf. supra, n. 1.
30 Cf. ROPD, III, n. 9.
31 Cf. DB, n. 1221, p. 468. Cf. etiam ACG 1932, Const., n. 236, I; supra, n. 6.
32 Cf. supra, n. 4.
33 Cf. Mt 5,16.
34 Cf. PS, p. 155.
35 Cf. RFL, n. 17.
36 Cf. OPR I, n. 142 ; OPR App. III, p. 120.
37 Cf. Iordanus, n. 109.
38 Cf. LCO, n. 149, § I. Verbum 'professio', quo adhuc documenta officialia Ordinis pro Fraternitatibus S.Dominici (vide supra, adn. 3 et 4) utuntur, aliter ac in formulariis pro religiosis in hoc ritu a sodalibus Fraternitatum adhibendo, propositum indicat vitæ evangelicæ ab illis laicis vel clericis assumptum qui, Ordini suo proprio vinculo adnexi, eius spiritum atque missionem participant (cf. CIC, c. 725) "secundum formam vivendi ab Ordine pro eorum statu in sæculo adaptatam" (LCO, n. 149, § I).
39 Iam ipsis exordiis Ordinis, constat (cf. Vicaire, Les origines, pp. 392-409) sanctum Dominicum et aliquos inter fratres eius, licet adhuc sua sponte et actione individuali, fecundam actuositatem apostolicam exercuisse apud laicos, mulieres præsertim (cf. Constantinus, n. 120). Sed et institutionali forma hæc Ordinis necessitudo cum laicis initium habuit iam inde ab anno 1285, cum Magister Ordinis, Munio de Zamora (1285-1291), Regulam Fratrum et Sororum Ordinis de Pænitentia Beati Dominici (= ROPD) edidit (cf. G.G. Meersseman, Études sur les anciennes confréries dominicaines , IV: Les milices de Jésus-Christ , in AFP 23 [1953], pp. 275-308). Exinde neminem latet quantopere in cunctis mundi regionibus necessitudo illa creverit atque quam multi moribus, doctrina ac sanctitate insignes decursu sæculorum in Fraternitatibus "de pænitentia" sancti Dominici usque ad hodiernos dies claruerint.
40 Præclara testimonia habentur in ipsis Constitutionibus (cf. LCO, nn. 149-151) et in Actis Capitulorum Generalium (inde ab a.1968, præsertim Abulæ, 1986, nn. 85-89, et Città del Messico 1992, n. 128), conformiter ad traditionem Ordinis et ad doctrinam Ecclesiæ post Concilium Vaticanum Il renovatam, de laicorum vocatione et missione in Ecclesia et in mundo promovenda (cf. LG, nn. 30-38; AA, nn. 1-33; CL, nn. 1-64).
41 RFL, n. 2; RFS, n. 3.
42 Mc 1, 15.
43 Cf. Ef 4, 15.
44 Vide supra, adn. 2.
45 Cf. RFL, n. 2; cf. ibid., n. 14. Vide supra, adn. 38.
46 LCO, n. 141.
47 LCO, n. 150.
48 Cf. RFL, n. 14. Pro sodalibus vero Fraternitatum clericalium professio tantummodo perpetua exstat (RFS, n. 13).
49 Cf. RFL, n. 14 (et iam in ROPD IV, n. 13); RFS, n. 13, § 2.
50 Cf. RP, n. 2.
51 Cf. RFL, n. 17.
52 Cf. RFS, n. 16, § 2.
53 Cf. RFL, n. 3; RFS, Proœmium, p. 200. Vide etiam LCO, n. 1, Const. fund., § IX et n. 141.
54 Ex indulto Pii VII, 6 iul. 1806: ACG 1932, Const. n. 236, 1.
55 Vide supra, adn. 38.
56 Cf. LG, n. 45; OPR Pr., n. 2 et RP, p. 106.
57 Cf. LG, n. 31; AA, n. 4; CL, nn. 8-17.28-29.33-36.49-56.
58 Cf. RP, n. 25.
59 Cf. supra, nn. 8-9.
60 Cf. I Const., d. I, c. 13.
61 Cf. Albertus Magnus, Tract. in politicam, in Opera omnia, vol. VIII, Paris 1891 p. 804.
62 Cf. OPR I, n. 27; LCO, n. 149, § I; ibid., n. 19, § II.
63 Directorium XI, 9, p. 118.
64 Cf. LCO, n. 1, Const. fund., § II.
65 Cf. RFL, n. 4.
66 I Const., d. I, c. 13.
67 RFL, n. 14; RFS, n. 13, § 2.
68 Cf. supra, n. l.
69 Cf. supra, nn. 39 et 23.
70 Cf. Iordanus, n. 57.
71 Cf. Rm 10,8; Mt 5,13.14.
72 Cf. «Intr. gen.», n. I
* Hæc selectio deprompta est ex Ordine Professionis Religiosæ (1975).
62. Formularium parari potest iuxta textus hic infra præbitos, ex quibus ea possunt seligi elementa quæ magis idonea putantur, vel alia apte parari possunt.
63. Monitio
a) in initio novitiatus:
Recordántes, fratres dilectíssimi, Christi verba:
«Sine me nihil potéstis fácere»,
per ipsum exorémus misericordiárum Patrem
pro géntium salúte,
pro témporum tranquillitáte,
pro his frátribus (soróribus) nostris
quos (quas) hódie in famíliam nostram recípimus.
b) in Missa primæ professionis:
Celebrántes, fratres dilectíssimi,
paschále Christi mystérium
et istórum fratrum (istárum sorórum)
professiónis primórdia,
ad Deum Patrem omnipoténtem
per Iesum Christum, evangélicæ vitæ auctórem,
commúnes dirigámus preces.
c) in Missa professionis perpetuæ:
Gaudet hódie, fratres dilectíssimi,
nostra spirituális família,
quod hi fámuli (hæ fámulæ) Dei, professióne perpétua,
Christi et Ecclésiæ student impénsius deservíre;
ad Deum Patrem ígitur,
a quo vocatiónis donum descéndit,
preces dirigámus unánimi.
d) in Missa qua vota renovantur:
Súpplices, fratres dilectíssimi,
ad Deum Patrem dirigámus preces
pro Ecclésia sancta eius,
pro mundi pace et salúte,
pro nostra religiósa família,
pro his frátribus (soróribus) nostris
qui (quae) sacra vota hódie renovárunt.
64. Intentiones
65. Precationis conclusio
a) in initio novitiatus:
Tuére, Dómine, familiam tuam
et propitiátus concéde
quod pro his frátribus (soróribus) nostris,
primítias suæ donatiónis tibi offeréntibus
concórdi exorávimus prece.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
b) in Missa primæ professionis:
Sanctitátis auctor, Deus,
preces familiæ tuæ cleménter exáudi,
et, deprecánte beáta Virgo María,
Órdinis nostri patróna,
super hos fámulos tuos (has fámulas tuas)
copiósam benedictiónem effúnde,
ut quod, te donánte, promisérunt,
te prosequénte, constánter adímpleant.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
c) in Missa professionis perpetuæ:
Annue, Dómine, précibus pópuli tui,
et intercedénte beáta Vírgine María,
Ecclésiæ matre et nostri Órdinis patróna,
super hos fámulos (has fámulas),
quos (quas) ad perféctam Christi sequélam
benignus vocásti,
divinum Spíritum abundánter effúnde,
ut quod temporáli pígnore promisérunt,
perpétua devotióne confirment.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
d) in Missa qua vota renovantur:
Veritátis auctor et misericórdiæ Deus,
supplicatiónes pópuli tui benignus exáudi,
et, intercedénte beáta Vírgine María, Órdinis patróna,
his fámulis tuis
perseverántiæ virtútem infúnde,
ut vota, quæ te donánte renovárunt,
te prosequénte constánter adimpleant.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
66. In veritate sanctificati
Vere dignum et iustum est, æquum et
salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias
ágere,
Dómine, sancte Pater, omnipotens ætérne
Deus:
Qui inter multos ad te in via Domínici
gradiéntes
semper novos fratres et soróres addúcis.
Quos ergo, Pater, misericórditer in Fílio
vocásti
et in tua veritáte sanctificáre
voluísti,
ipse verbo salútis erudíre et ad salútem
addúcere
sitiénti desidério conténdis,
fídei sacraméntis grátia
perfúndis
et in unitáte consummáre
apostólica sátagis caritáte.
Unde et nos, Dómine, cum ángelis
et Sanctis univérsis
tibi confitémur, in exultatióne
dicéntes...1
67. De apostolica vivendi forma
Vere dignum et iustum est, æquum et
salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias
ágere,
Dómine, sancte Pater, omnipotens ætérne
Deus:
Qui, ad Ecclésiæ tuæ
sanctæ decus muniménque
præstándum,
apostólicam voluísti vivéndi
formam
per beátum Dominicum renováre.
Ipse enim, Christum páuperem
prosecútus,
evangélicæ veritáti mentes
errántium
sua prædicatióne subiécit
atque ánimas Christo lucrifécit
innúmeras.
Fidei quoque præcónes sibi
cómites sapiénter adiúnxit,
qui, supérnæ sciéntiæ lúmine
roboráti,
evangelizatiónis óperi iúgiter
deservírent.
Et ídeo cum Sanctis et Ángelis
univérsis
te collaudámus, sine fine dicéntes ...
2
68. Evangelicæ veritatis prædicator eximius
Vere dignum et iustum est, æquum et
salutáre,
nos tibi semper et ubique grátias ágere,
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne
Deus:
Qui beátum Dominicum, veritátis
tuæ præcónem,
de fóntibus Salvatóris altissimis
hauriéntem,
sitiénti mundo próvide tribuísti.
Is enim, Genetrícis Fílii tui
semper ope suffúltus,
salútis animárum zelo
inflammátus,
offícium Verbi pro se suísque in Spíritu
coadunátis suscípiens,
fídei púgiles ad salvándas gentes
instítuit
et multos doctrína et exémplo ad Christum
addúxit.
Tecum vel de te iúgiter loquens,
sapiéntia profécit
et, actiónem de plenitúdine contemplatiónis
edúcens,
ædificándæ Ecclésiæ tuæ se
totum impéndit.
Et ídeo cum Ángelis et
ómnibus Sanctis,
glóriam tuam prædicámus, una voce
dicéntes ... 3
69. De vita religiosa ut servitio Dei per Christi imitationem
Vere dignum et iustum est, æquum et
salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias
ágere,
Dómine, sancte Pater, omnipotens ætérne
Deus,
per Christum Dóminum nostrum.
Qui de radíce Vírginis flos
illibátus egressus,
mundos corde dixit beátos
suáque conversatióne dócuit castitátis
fastígium.
Qui tuis semper beneplácitis
optávit hærére,
et usque ad mortem pro nobis factus oboédiens,
hóstiam se tibi vóluit perféctæ
suavitátis offérre.
Qui ómnia propter te relinquéntes
in terris
ad servitium tuæ maiestátis dicávit
impénsius
et coelórum confirmávit inventúros esse
thesáurum.
Et ídeo, cum Angelórum atque
Sanctórum turba,
hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes ...
4
70. Sanctorum exemplum, consortium et subsidium 5
Vere dignum et iustum est, æquum et
salutáre,
nos tibi semper et ubique grátias ágere,
Dómine, sancte Pater, omnipotens ætérne
Deus:
Qui in Sanctórum concílio
celebráris
et eórum coronándo mérita, tua dona
corónas.
Qui nobis eórum conversatióne largíris
exémplum
et communióne consórtium et intercessióne
subsídium;
ut, tantis téstibus confirmáti,
ad propósitum certámen currámus
invícti
et immarcescíbilem cum eis corónam
glóriæ consequámur,
per Christum Dóminum nostrum.
Et ídeo cum Ángelis et
Archángelis,
cumque multíplici congregatióne
Sanctórum,
hymnum laudis tibi cánimus, sine fine dicéntes ...
6
1 Cf. MLOP, p. 293.
2 Cf. MLOP, p. 177.
3 MLOP, p. 199.
4 Missale Romanum, 19752, p. 767.
5 Cf. LCO, n. 67, § III.
6 MLOP, p. 247.
71. In professionibus Ordinis nostri numquam locum habuerunt Litaniæ Sanctorum neque alia brevis supplicatio litanica. Nihilominus hic "Litaniæ ritus professionis religiosæ", prout hodie ab Ecclesia proponuntur (cf. OPR, I, n. 62; II, n. 67), ad libitum traduntur.
Apto autem loco - nominum Sanctorum in liturgia consueta, successione servata - inseri possunt invocationes eorum Sanctorum, qui a professuris vel a communitate peculiari veneratione coluntur, necnon, pro opportunitate, aliæ petitiones addi possunt. In seligendis vero invocationibus sobrietas adhibenda est, pietatis simul ac simplicitatis causa.
In cantu adhiberi potest tonus Processionalis O.P. (pp. 127-131), vel qui invenitur in Officio Hebdomadæ Sanctæ O.P. (Romæ 1965, pp. 256-258; 267-269), vel qui in appendice Missalis et Lectionarii O.P. (ed. 1985, pp. 519-526) exscriptus est.
72. Diaconus vel alius minister admonet:
Flectámus génua.
Mox sacerdos ante sedem suam genua flectit; professuri (professuræ) vero, secundum loci consuetudinem, vel procumbunt vel genua flectunt; ceteri quoque genua flectunt, exceptis tempore paschali et dominicis, cum omnes, exceptis professuris, stantes remanent.
73. Tunc cantores (vel cantorissæ) Litanias ritus professionis religiosæ canunt, omnibus respondentibus.
| Kýrie, eléison. | ||
| Kýrie, eléison. | ||
| Christe, eléison. | ||
| Christe, eléison. | ||
| Kýrie, eléison. | ||
| Kýrie, eléison. | ||
| Sancta María, Mater Dei, | ora pro nobis | |
| Sancte Míchaël, | ora pro nobis | |
| Sancti Angeli Dei | oráte pro nobis | |
| Sancte Ioánnes Baptísta | ora pro nobis | |
| Sancte Ioseph | ora pro nobis | |
| Sancti Petre et Paule | oráte pro nobis | |
| Sancte Andréas | ora pro nobis | |
| Sancte Ioánnes | ora pro nobis | |
| Sancta María Magdaléna | ora pro nobis | |
| Sancte Stéphane | ora pro nobis | |
| Sancte Ignáti (Antiochéne) | ora pro nobis | |
| Sancte Laurénti | ora pro nobis | |
| Sanctæ Perpétua et Felícitas | oráte pro nobis | |
| Sancta Agnes | ora pro nobis | |
| Sancte Gregóri | ora pro nobis | |
| Sancte Augustíne | ora pro nobis | |
| Sancte Athanási | ora pro nobis | |
| Sancte Basíli | ora pro nobis | |
| Sancte Martíne | ora pro nobis | |
| Sancte Benedícte | ora pro nobis | |
| Sancte Francísce | ora pro nobis | |
| Sancte Pater Domínice | ora pro nobis | |
| Sancte Thoma (de Aquíno) | ora pro nobis | |
| Sancte Albérte | ora pro nobis | |
| Sancte Martíne (de Porres) | ora pro nobis | |
| Sancte Francísce (Xavier) | ora pro nobis | |
| Sancta Margaríta (de Hungaría) | ora pro nobis | |
| Sancta Catharína (Senénsis) | ora pro nobis | |
| Sancta Rosa (de Lima) | ora pro nobis | |
| Sancta Therésia (de Ávila) | ora pro nobis | |
| Sancti et sanctæ Dei | oráte pro nobis | |
| Propítius esto, | líbera nos, Dómine | |
| Ab omni malo | líbera nos, Dómine | |
| Ab omni peccáto | líbera nos, Dómine | |
| A morte perpétua | líbera nos, Dómine | |
| Per incarnatiónem tuam | líbera nos, Dómine | |
| Per mortem et resurrectiónem tuam | líbera nos, Dómine | |
| Per effusiónem Spíritus Sancti | líbera nos, Dómine | |
| Propítius esto, | ||
| a) | Ut Ecclésiæ
vitam, famulórum tuórum (famulárum tuárum) oblatióne et apostolátu, uberiórem præstáre dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| a) | Ut in fámulo tuo
Papa nostro N. ceterísque Epíscopis Sancti Spíritus dona in dies adaugére dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| b) | Ut religiosórum
vitam et óperam ad humánæ societátis proféctum ordináre dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| b) | Ut univérsos
hómines ad vitæ christiánæ plenitúdinem dúcere dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| c) | Ut in ómnibus
famíliis tibi dicátis Christi caritátem et Fundatórum spíritum conserváre et augére dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| c) | Ut omnes qui
evangélica profiténtur consília, óperi Redemptiónis plénius adsociáre dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| d) | Ut horum
famulórum (harum famulárum) paréntes pro múnere quod tibi obtulérunt, cæléstibus donis locupletáre dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| e) | Ut hos fámulos
tuos (has fámulas tuas) Christo, primogénito in multis frátribus, in dies confórmare dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| e) | Ut his fámulis
tuis perseverántiæ virtútem donáre dignéris |
te rogámus, audi nos |
| e) | Ut hos fámulos
tuos, fratres nostros (has fámulas tuas, soróres nostras) benedícere et sanctificáre et consecráre dignéris, |
te rogámus, audi nos |
| Ut nosmetípsos in
tuo sancto servítio confortáre et conserváre dignéris, |
te rogámus, audi nos | |
| Ut ómnibus
benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas, |
te rogámus, audi nos | |
| Ut óculos
misericórdiæ tuæ super nos redúcere dignéris, |
te rogámus, audi nos | |
| Ut obséquium.
servitútis nostræ rationábile fácias, |
te rogámus, audi nos | |
| Ut reguláribus
disciplínis nos instrúere dignéris, |
te rogámus, audi nos | |
| Ut mentes nostras ad
cæléstia desidéria érigas, |
te rogámus, audi nos | |
| Iesu, Fili Dei vivi | te rogámus, audi nos | |
| Christe, audi nos | ||
| Christe, audi nos | ||
| Christe, exáudi nos | ||
| Christe, exáudi nos |
74. Deinde tantummodo sacerdos surgit et, manibus extensis, dicit:
Ánnue, quæsumus,
Dómine,
précibus pópuli supplicántis
et intercedénte Dei Genetríce María,
Órdinis nostri matre ac patróna,
atque beáto Domínico, patre nostro,
cæelésti grátia
famulórum tuórum (famulárum tuárum)
corda dispóne,
ut sacránda tibi péctora
Sancti Spíritus ignis
ab omni culpárum labe puríficet
et caritátis ardóre veheménter
accéndat.
Per Christum Dóminum nostrum.
Vel:
Ánnue, Dómine, précibus
pópuli tui,
et intercedénte beáta Vírgine María,
Ecclésiæ matre
Ordinísque nostri patróna
benevolentíssima,
ac beáto Domínico, patre nostro,
super hos fámulos (has fámulas)
quos (quas) ad perféctam Christi sequélam benignus
vocásti,
divínum Spíritum abundánter
effúnde,
ut quod temporáli pígnore
promisérunt,
perpétua devotióne confírment.
Per Christum Dóminum nostrum.
Vel:
Sanctitátis auctor, Deus,
preces famíliæ tuæ cleménter
exáudi
et, deprecánte Ancílla tua Ordinísque nostri
Matre Virgo María
ac précibus beáti Domínici, patris
nostri,
super hos fámulos tuos (has fámulas
tuas)
copiósam benedictiónem effúnde,
ut quod, te donánte, promisérunt,
te prosequénte, constánter
adímpleant.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes adstantes: Amen.
Diaconus: Leváte.
Et omnes surgunt.
75. Religiosi (vel religiosæ) nuper professi (vel professæ) genua flectunt et Prior vel sacerdos, manibus super eos (eas) extensis, dicit benedictionis precem iuxta formularia hic posita, in quibus verba uncis inclusa pro opportunitate omitti possunt.
76. a) pro Fratribus:
Deus, omnis sanctitátis fons et
orígo,
hómines a te creátos ita
dilexísti
ut divínæ natúræ consórtes
effíceres;
quod tuæ bonitátis consílium
nec Adæ peccátum exstínguere
nec mundi crímina valuérunt
mutáre.
[Étenim témporum primórdiis
nobis Abel præbuísti
innocéntis conversatiónis
exémplar;
ex dilécta autem Hebræórum plebe
sanctos deínceps viros próvide
suscitásti
omníque virtúte præcláras
mulíeres,
in quibus Sion éminet Fília,
sanctíssima semper Virgo María,
cuius de castis viscéribus
Verbum tuum pro mundi salúte incarnátum
procéssit,
Iesus Christus Dóminus noster.
Qui a te, Pater, forma sanctitátis
efféctus,
ut nos ditáret se fecit egénum
servíque vestem índuit
ut nos rédderet libertáti].
Mystério autem pascháli
mundum ineffábili caritáte Christus
redémit
suámque sanctificávit Ecclésiam,
cui a te, Pater, Spíritus dona
proméruit.
Tu enim, voce suggerénte Parácliti,
ad Christi sequélam
ínnúmeros fílios attraxísti
qui, relíctis ómnibus,
suávibus nexi vinculis caritátis
tibi fervénti adhærérent
ánimo
cunctísque frátribus deservírent.
Réspice ergo, Dómine, super hos
fámulos tuos,
quos supérna providéntia vocásti,
et emítte in eos Spíritum
sanctitátis,
ut quod, te donánte, læti
promisérunt,
te adiuvánte, fidéles adimpleant.
Divíni Magístri exémpla
studióse intueántur,
imiténtur assidue.
Per oboediéntiam consentiéntes,
per castitátis disciplínam amóre
sociáti altióre,
per paupertátem árctius ab ínvicem
dependéntes,
Ecclésiam Dei, ópera sua in mundo
dilatándam,
in própria communitáte prius
ædificent.6
Sint in tribulatióne patiéntes,
in fide stábiles,
spe gaudéntes,
caritáte apostólica fervéntes.
Eórum conversátio Ecclésiam
lætificet,
mundi salútem promóveat
ac bonórum cæléstium signum exsístat
præclárum.
Dómine, sancte Pater, his fámulis
tuis
sis munímen ac régimen,
et cum ad Fílii tui tribúnal
pervénerint,
sis merces et præmium:
ut devotiónis suæ múnera adimplésse
læténtur
et, in tua caritáte firmáti,
Sanctórum fruántur consórtio
cum quibus perpétuum tibi honórem
retribuant.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
Vel:
Deus, per quem Ecclésia tua
sanctificáta viréscit,
te decet laus omnis creatúræ.
Tu, enim, témporum exórdio
lætábilem mundum creásti;
qui, cum Adæ peccáto collápsus
iacéret,
novum cælum novámque tellúrem futúra
promisísti.
Terram autem homínibus commisísti,
ut suo fecundárent labóre
et per eius percurréntes vias
ad cæléstem civitátem gressus
dirígerent.
Fíliis autem tuis, quos sacris initiátos
mystériis,
in sanctam congregásti Ecclésiam,
vária charísmatum dona
distríbuis,
ut sint qui in casto connúbio tibi
desérviant
quique núptiis propter regnum cælórum
renúntient,
bona cuncta cum frátribus commúnicent
ac tanta ínvicem díligant
caritáte,
ut, cor unum effécti,
societátis ætérnæ præstent
imáginem.
Súpplices ergo
rogámus:
de cælis emítte Paráclitum
super hos fámulos tuos
qui Christi verbis fide adhæsérunt
constánti.
Eórum róbora mentes,
ad Evangélii doctrinam vitam confórma.
Férveat in eis, Dómine, mútua
cáritas
hominúmque flagret stúdium,
ut signum exsístant maniféstum
te unum esse Deum verum
cunctósque hómines infiníto amóre
dilígere.
Fac, Dómine, ut huius vitæ
certámina
fórtiter sustinéndo
céntuplum iam nunc, quod promisísti,
accipiant
palmámque tandem cónsequi mereántur
ætérnam.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
77. b) pro Monialibus:
Deus, omnis sanctitátis fons et
orígo,
hómines a te creátos ita
dilexísti
ut divínæ natúræ consórtes
effíceres;
quod tuæ bonitátis consílium
nec Adæ peccátum exstinguere
nec mundi crímina valuérunt
mutáre.
Verbum tuum pro mundi salúte ineffábili
caritáte donásti,
Iesum Christum Dóminum nostrum,
ex María Vírgine incarnátum.
Qui a te, Pater, forma sanctitátis
efféctus,
ut nos ditáret se fecit egénum
servíque vestem índuit ut nos rédderet
libertáti.
Mystério autem pascháli
mundum pretióso sánguine Christus
redémit
suámque sanctificávit Ecclésiam,
cui a te, Pater, Spiritus dona proméruit.
Tu enim, voce suggerénte Parácliti,
ad Christi sequélam innúmeros fílios
attraxísti
qui, relíctis ómnibus,
suávibus nexi vínculis caritátis
tibi fervénti adhærérent
ánimo
cunctísque frátribus deservírent.
Réspice ergo, Dómine, super has
fámulas tuas,
quas supérna providéntia vocásti,
et emítte in eas Spíritum
sanctitátis,
ut quod, te donánte, lætæ
promisérunt,
te adiuvánte, fidéles adímpleant.
Divíni Magístri exémpla
studióse intueántur,
imiténtur assídue.
Per oboediéntiam consentiéntes,
per castitátis disciplínam amóre
sociátæ altióre,
per paupertátem árctius ab ínvicem
dependéntes,
Ecclésiam Dei, sui ipsíus oblatióne in mundo
dilatándam,
in próprio monastério prius
ædificent.7
Sint in tribulatióne patiéntes, in fide
stábiles,
spe gaudéntes, caritáte
fervéntes.
Eárum conversátio Ecclésiam
lætíficet,
mundi salútem promóveat
ac bonórum cæléstium signum exsístat
præclárum.
Dómine, sancte Pater,
famulárum tuárum miséricors dírige
gressus
et iter defénde benígnus ;
quæ cum demum pervénerint
ad summi Regis tribúnal,
non Iúdicis verba pavéscant
sed Sponsi vocem percípiant
suáviter ad núptias cæléstes
vocántis.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
Vel:
Deus, per quem Ecclésia tua
sanctificáta viréscit,
te decet laus omnis creatúræ.
Tu, enim, témporum exórdio
lætábilem mundum creásti;
qui, cum Adæ peccáto collápsus
iacéret,
novum cælum novámque tellúrem futúra
promisísti.
Terram autem homínibus commisísti,
ut suo fecundárent labóre
et per eius percurréntes vias
ad cæléstem civitátem gressus
dirígerent.
Fíliis autem tuis, quos sacris initiátos
mystériis,
in sanctam congregásti Ecclésiam,
vária charísmatum dona
distríbuis,
ut sint qui in casto connúbio tibi
desérviant
quique núptiis propter regnum cælórum
renúntient,
bona cuncta cum frátribus commúnicent
ac tanta ínvicem díligant caritáte,
ut, cor unum effécti,
societátis ætérnae præstent
imáginem.
Súpplices ergo
rogámus:
de cælis emítte Paráclitum
super has fámulas tuas
quæ Christi verbis fide adhæsérunt
constánti.
Eárum róbora mentes
et ad Evangélii doctrinam vitam eárum
confórma.
Férveat in eis, Dómine, mútua
cáritas
hominúmque flagret stúdium,
ut signum exsístant maniféstum
te unum esse Deum verum
cunctósque hómines infiníto amóre
dilígere.
Fac, Dómine, ut huius vitæ
certámina
fórtiter sustinéndo
céntuplum iam nunc, quod promisísti,
accípiant
palmámque tandem cónsequi mereántur
ætérnam.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
78. c) pro Sororibus:
Deus, omnis sanctitátis fons et
origo,
hómines a te creátos ita
dilexísti
ut divínæ natúræ consórtes
effíceres;
quod tuæ bonitátis consílium
nec Adæ peccátum exstínguere
nec mundi crímina valuérunt
mutáre.
Verbum tuum pro mundi salúte ineffábili
caritáte donásti,
Iesum Christum Dóminum nostrum,
ex María Vírgine incarnátum.
Qui a te, Pater, forma sanctitátis
efféctus,
ut nos ditáret se fecit egénum
servíque vestem índuit ut nos rédderet
libertáti.
Mystério autem pascháli
mundum pretióso sánguine Christus
redémit
suámque sanctificávit Ecclésiam,
cui a te, Pater, Spíritus dona
proméruit.
Tu enim, voce suggerénte Parácliti,
ad Christi sequélam innúmeros fílios
attraxísti
qui, relíctis ómnibus,
suávibus nexi vínculis caritátis
tibi fervénti adhærérent
ánimo
cunctísque frátribus deservírent.
Réspice ergo, Dómine, super has
fámulas tuas,
quas supérna providéntia vocásti,
et emítte in eas Spíritum
sanctitátis,
ut quod, te donánte, lætæ
promisérunt,
te adiuvánte, fidéles adímpleant.
Divíni Magístri exémpla
studióse intueántur,
imiténtur assídue.
Per oboediéntiam consentiéntes,
per castitátis disciplínam amóre
sociátæ altióre,
per paupertátem árctius ab ínvicem
dependéntes,
Ecclésiam Dei, oblatióne sua in mundo
dilatándam,
in própria communitáte prius ædíficent.
8
Sint in tribulatióne patiéntes, in fide
stábiles,
spe gaudéntes, caritáte
operántes.
Eárum conversátio Ecclésiam
lætíficet,
mundi salútem promóveat
ac bonórum cæléstium signum exsístat
præclárum.
Dómine, sancte Pater,
famulárum tuárum miséricors dírige
gressus
et iter defénde benígnus ;
quæ cum demum pervénerint
ad summi Regis tribúnal,
non Iúdicis verba pavéscant
sed Sponsi vocem percípiant
suáviter ad núptias cæléstes
vocántis.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
Vel:
Deus, per quem Ecclésia tua
sanctificáta viréscit,
te decet laus omnis creatúræ.
Tu, enim, témporum exórdio
lætábilem mundum creásti;
qui, cum Adæ peccáto collápsus
iacéret,
novum cælum novámque tellúrem futúra
promisísti.
Terram autem hominibus commisísti,
ut suo fecundárent labóre
et per eius percurréntes vias
ad cæléstem civitátem gressus
dirígerent.
Fíliis autem tuis, quos sacris initiátos
mystériis,
in sanctam congregásti Ecclésiam,
vária charismatum dona distríbuis,
ut sint qui in casto connúbio tibi
desérviant
quique núptiis propter regnum cælórum
renúntient,
bona cuncta cum frátribus commúnicent
ac tanta ínvicem díligant
caritáte,
ut, cor unum effécti,
societátis ætérnæ præstent
imáginem.
Súpplices ergo
rogámus:
de cælis emítte Paráclitum
super has fámulas tuas
quæ Christi verbis fide adhæsérunt
constántí.
Eárum róbora mentes,
ad Evangélii doctrínam vitam
confórma.
Férveat in eis, Dómine, mútua
cáritas
hominúmque flagret stúdium,
ut signum exsistant maniféstum
te unum esse Deum verum
cunctósque hómines infiníto amóre
dilígere.
Fac, Dómine, ut huius vitæ
certámina
fórtiter sustinéndo
céntuplum iam nunc, quod promisísti,
accípiant
palmámque tandem cónsequi mereántur
ætérnam.
Per Christum Dóminum nostrum.
Omnes: Amen.
6 Cf. LCO, n. 3, § II.
7 Cf. LCM, n. 3, § II.
8 Cf. LCO, n. 3, § II.
79. Formula quæ sequitur (LCO, App., p. 235),* initio novitiatus adhibita, ante professionem, et primam et sollemnem seu perpetuam, denuo adhibeatur.
Declarámus tibi
quod post professiónem tuam obligáveris ad tria
vota,
oboediéntiæ, scilicet, castitátis et
paupertátis.
Item quod tenéberis ad observántiam legum
Órdinis
(vel: Institúti);
et insuper, quod proféssio tua erit nulla
si súbdole áliquod grave
impediméntum
aut gravem deféctum sanitátis tacuísses vel
dissimulásses,
propter quem fuísses mérito reiciéndus
(vel: reiciénda).
Protestámur étiam tibi
quod nihil mercédis repétere
póteris
ob quamcúmque óperam Órdini (vel:
Institúto) præstitam.
| N.N., O.P. prior / priorissa |
||
|
N.N. |
||
| N.N., O.P. testis |
||
| N.N., O.P. testis |
* Hic textus aptandus est iis attentis quæ in iurisprudentia uniuscuiusque regionis caventur.
80. In festivitatibus Ordinis vel die quarta Cinerum vel capitulo sollemni expleto (diebus 24 decembris et 24 martii) vel in fine exercitiorum spiritualium vel alia opportunitate, sodales Familiæ Dominicanæ indulgentiam plenariam acquirere possunt, consuetis condicionibus, per absolutionem generalem de transgressionibus regulæ. Hac absolutionis formula uti possunt Prior vel Priorissa in sua communitate, vel Adsistens (religiosus seu religiosa) aut Prior seu Priorissa in Fraternitate S. Dominici: qui omnes nomine "Prioris" hic infra indicantur.
81. Pro monitione initiali, Prior hæc vel similia dicere potest:
Fratres (soróres),
voluntáte sancti patris Domínici,
transgressiónes legum Órdinis non ad culpam
deligábant,
sed ad poenam tantum.10
Ne autem huiúsmodi disposítio disciplínam
relaxáret,
Domínicus, "si quem vidébat fratrem in áliquo
delinquéntem,
quasi non vidéret pertransíbat,
sed póstea plácido vultu et blandis verbis
dicébat:
«Frater, tu male fecísti,
confitére»;
et benígnis verbis omnes ducébat ad
confessiónem pæniténtiæ.
Et licet cum humilitáte verbórum
gráviter puniébat excéssus
eórum,
tamen consoláti ab eo recedébant".11
Tali admonitióne permóti
(permótæ),
sicut líberi sub grátia
constitúti.12
humíliter agnoscámus
transgressiónes
quas contra régulam et institutiónes
et contra præcépta superiórum
commísimus,
quo alácrius in via Domínici
ambulémus
eiúsque caritáte in veritáte
perficiámur.
Tunc fit discussio conscientiæ secreto; qua expleta hæc precatio dicitur ab omnibus, Priore incipiente:
Dan 3,29-30.42-43
Dómine, iníque égimus
recedéntes a te
et delíquimus in ómnibus,
et præcépta tua non audívimus nec
observávimus,
nec fécimus sicut præcéperas nobis
ut bene nobis esset.
Sed fac nobíscum iuxta mansuetúdinem
tuam
et secúndum multitúdinem misericórdiæ
tuæ.
Et érue nos in mirabílibus tuis
et da glóriam nómini tuo, Dómine.
V/. Kýrie eléison.
R/. Christe eléison.
V/. Kýrie eléison.
Pater noster.
V/. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R/. Et salutáre tuum da nobis.
V/. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
Deinde Prior dicit:
Dóminus noster Iesus Christus
per mérita suæ sacratíssimæ
Passiónis
et per intercessiónem beátæ Maríæ
Vírginis,
beáti Domínici patris nostri et ómnium
Sanctórum Órdinis,
vos absólvat ab omni vínculo delictórum
et grátiam suam vobis infúndat.
Et ego auctoritáte ipsíus
et beatórum Apostolórum Petri et Pauli
et Summórum Pontíficum,
Órdini nostro ac vobis concéssa
et mihi in hac parte commíssa,
absólvo vos a transgressiónibus Régulæ,
Constitutiónum,
ordinatiónum et admonitiónum maiórum
nostrórum,
et ab ómnibus pæniténtiis oblítis seu
étiam negléctis.
In nómine Patris, + et Fílii, et Spíritus
Sancti. 13
R/. Amen.
10 I Const., Prol.
11 Acta canoniz. S. Dominici, Proc. Bonon., n. 32, MOPH XVI, p. 150.
12 Cf. Regula, n. 8, p. 19.
13 Cf. SCR, Formula Absolutionis generalis Regularium in posterum adhibenda: ASOP 38, 1968, pp. 573 sq.